Pagina:I dialogi ad Petrum Histrum, Livorno 1889.pdf/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est

— 59 —


admiror: qui Deorum genealogias, qui montes atque flumina, qui varios virorum casus, qui mulieres claras, qui bucolica carmina, qui amores,[c 1] qui nymphas, qui cetera infinita facundissimo atque lepidissimo ore cecinerit, tradiderit, scripserit. Quis igitur hunc non amet? quis non observet, quis non in caelum tollat, quis non hos omnes vates[c 2] maximam gloriae partem nostrae civitatis putet? Haec igitur habui, quae de clarissimis vatibus referrem; ut autem apud homines doctos loquens, minima quaeque ac levia praetermisi. Te autem, Coluci, quoniam id te facturum esse[c 3] polliceris, rogo nunc denique sine ulla, ut tu[c 4] paulo ante dicebas, fraude, ut hos praestantissimos homines suscipias et tua facundia illustres. Ego vero, inquit Colucius, non video quicquam te reliquisse, quod ad eorum laudem addi possit. Tunc Petrus: Ego, inquit, Nicolae, omni tempore tuam dicendi vim admiratus sum, et hodie potissimum admiror. Eam enim causam, ad quam vix tibi aditus relinqui videbatur, ita tractasti, ut neque melius, neque elegantius orari potuerit. Quamobrem si nobis iudicibus usus es, quando quidem sedere ad causam audiendam iussi sumus, ego te mea sententia absolvo: et ut te semper doctum hominem[c 5] bonumque virum censui, ita nunc censeo: et quidem


  1. Manca in E.
  2. qui non hos omnes max. non bene A, omnes hos vates B.
  3. Manca in BD.
  4. Manca in D.
  5. et ut te semper doctum hominem manca in B.