Pagina:Il Catilinario ed il Giugurtino.djvu/248

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est


liberlatem omnium aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimcntis carceris. Namque ut illis exiguitale mors prohibetur, senescunt vires; sic neque absolvit cura familiari tam parva res, et ignavissumi quique tenuissima spe frustrantur. Quae tamen, quamvis ampia, quoniam serviti! prelium ostentaretur, cujus lorpedinis erat dccipi, et vestrarum rerum ultro, ipjuria, gratiam debere? Namque alio modo neque valent in universos, neque cunabuntur.Cavendus tamen dolus list. Itaque simul comparant delenimenta.et differunt vos in adventum Cn. Pompeji;quem pertimuere sublatum in cervices suas, mox dempto metu lacerant. Neque eos pudet vindic― s, uti se ferunt, libertatis, tot viros sine uno aut remittere injuriam non audere, aut jus non posse defendere.Mihi quidem satis spectatum est, PompeJum,taritae gloriae adolescentem, malie principera volentibus vobis esse,quam illis dominationis socium,auctoremque in primis fore tribunieiae potestatis.Verum, Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis: neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat. Itaque verborum satis dictum est: neque enim ignorantia res claudit. Verum occupavit vos nescio quae tor-