procul dubio tollerent. Sic animus ei dubius aequis momentis in neutram partem propendebat. Cunctandi artes tentat.Igitur ad cunctandi artes confugit; et, sperans aliquam temporis opportunitatem interea loci extituram, qua forte oblata uteretur, Caraphaeo scribit,Vult arcem in Caesaris manuum dedere: Caraphaeus id negat.se promptam dedere arcem, at in Caesaris manum. Caraphaeus ab re censuit id ei obsequi: nam Techelius Varadini cum multis Hungarorum millibus quoquo modo auxilium obsessae urbi ferre conabatur: et quamquam Tibiscus glacie concretus, tamen velox hostis cum valido Turcarum auxilio Mungactium usque infestus excurrere poterat. Unde intutum videbatur deditionem protrahere, et militem, jam multos menses perpetuo stationum vigliarumque labore fessum, et hyemis saevitiâ algidum, ad languorem usque defatigare.
Techelia rogat Caraphaeum, ut Mungactium accedat.Igitur ubi cunctationis consilium Techeliae hâc non successit, aliâ adgreditur viâ; et per literas Caraphaeum rogat ut Mungactium accedat. Ubi Dux venit, ad eum ablegat qui suo nomine salutent, et adferant, Vult dedere urbem Caraphaeo ex Transylvaniae hybernis egresso:
Caraphaeus id negat quoque.
Vult dedere in praesens, modo Techelius Caesaris gratiae restituatur: Caraphaeus denegat.se paratam facere deditionem, sed tantum temporis orare, hactenus is Transylvaniâ revertatur[1]. Caraphaeus rationibus, quas modo exposuimus, id negat quoque. Redeunt postero die, ajuntque, se jam deditionis pacta sancitum venisse, si prius fides Techelio ejusque parti detur, Caesarem eos suae gratiae restituturum; ipsique eum deditionis leges docendi potestas fiat. Nihil minus se pati, Caraphaeus severo vultu respondit, cum Techelius ex civili jure, in perduelles sancito, jam mortui loco haberetur.
- ↑ Nam is id temporis jam in Transylvaniam profecturus erat, ut Lotharingio Duci in summo armorum imperio succederet.