nantur; ita cum civilibus armis privata odia exerceantur, victores tum vicisse putant quum funditus victos omnibus fortunis everterint. Cur difficilius faciant munus Hungari limitum duces?
Et maximi et magnificentissimi qui militant Principes?
Et copiae sociorum?
Cur munus odiosum?Hungaros autem apud suos limitum duces de castrensibus delictis dicere caussas: in bello adesse Principes maximos et magnificentissimos; quos non audeas frugalitatis monere: socios e bello rem magis quam gloriam quaerere. Ad haec majores casus quoque praestandos, inundationes agrorum, frugum calamitates rubiginesque: nam data ab hostibus damna imprudentiae imputare possis. Ob haec munus administratu difficile, ob illa odiosum. Nisi aes de aerario erogetur, summam rerum in militis salute stare, eumque quoquomodo servandum; hinc populorum incusationes: si id non omnibus suppetat, ex eo veteranum victitare necessum esse; si quid supersit, eo novum militem supplendum; hinc ducum querelas. Hybernorum dispositio invidiosissima; et quid ita?Ipsam autem hybernorum dispositionem ex justa belli ratione quam invidiae plenissimam? Saepe parva loca multo milite ad reprimendos hostium tumultus firmanda: amplas urbes paucis numeris praebere hospitia, si praemunitas: robur exercitus in steriliori ut plurimum agro, quia in hostium limite; nequiores in pinguibus campis, quia tutis. Munus ob recte facta inglorium.
Obnoxium adversae famae.
Omnibus molestum et grave
Idque adeo sub Leopoldo clementi Principe et liberali.
Caraphaeus nescius dissimulandi,
Exterus, inimicis onustus.
Caesar de Quaestura Caraphaeo demandanda deliberat.
Æmuli mira arte oppununtur.Atque adeo munus, cui adversi bellorum casus palam imputantur; st ex bello recte administrato victoriae parentur, inglorium: omnibus molestum et grave, quod virgas et secures ostentet, merita saepe differat aera: quod si usquam invisum, apud Caesarem maxime, clementissimum et liberalissimum Principem. Se militiae fraudes et quaestus nescium dissimulandi: exterum et satis habere inimicorum.
Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/323
Fuit in emendando quaedam difficultas
293
liber tertius