Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/111

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

vibice, alii frigefacto iam et multos post annos, utilissimae virgae, id est, formationis ad virtutem, praemium ferro ac nece optime meritorum repraesentarunt! Quibus tantum debebant ut nec satisfecissent, etiam si corpora et vitas suas pro illorum salute ac commodis obtulissent. O homo! Siccine remuneraris eos qui te hominem fingunt, qui te degenerare in beluam non sinunt! Alcibiades et Coriolanus bellum patriae fecerunt, C. Caesar patriae et libertati. An non liquido qui vis perspiciat esse a natura aberratum ut quod maxime et ad veniam debebat valere et ad concordiam, id sit ad discordiam et odium efficacissimum, nempe cogitatio sacri nominis et memoria caritatis? Natura haec tam praeclara dederat munera, recordationem rationem, mentem; superbia ademit, ac semel in discordiam ingressis, ita se ipsam irritat saevitia ut occupato prorsum toto pectore nihil minus eo admittat quam ullam concordiae aut reconciliationis mentionem. Ineptam esse iudicat, importunam, irridendam.

Bello civili Vitellii et Vespasiani, cum legatos ex