Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/141

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tantam animi et tam invictam experiuntur libertatem, ut quocumque extrinsecus terrore ostenso, unusquisque intra se quod ipsi animo collibitum fuerit cogitet sentiatque, non quod terrenti, quapropter coacti et perterrefacti metu, aliter quidem loquuntur, non aliter sentiunt.

At qui se ita oppressos vident a professoribus fidei et absolutae cuiusdam caritatis, ut eos in se crudelissime experiantur, in eam prae indignatione rabiem ac desperationem adducuntur, ut abrupta cupiant omnia et mutata, rebusque novis avidissime studeant quo iugum illud et tyrannidem excutiant, cogitantes quantumcumque res sint mutatae, sibi non posse peius esse, adeo ut etiam nec Turcae abominentur nomen nec sub eo recusent vitam agere, immo malint sub illo aperte Turca quam sub his eorum opinione Turcis in persona Christianorum latentibus.

Nam sicut paulo antea dixi, quisquis ab iis opinionibus quas alterutri probant dissenserit non est alteris Christiani hominis loco. Res putatur levis tanta haec animorum inter se in nomine Christiano alienatio ac divulsio, et in ea securi ludimus.