Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/165

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

sunt nobis concordiae, et inimicitiis commodare assiduam suam operam nec volunt nec possunt.

Interea quot elabuntur e manibus occasiones augendae rei? Idcirco negotiatores, quorum ars et finis est studiosissime pecuniam facere, eiusque rei omnium sunt callentissimi, rarissime et non nisi multum detrectantes inimicitias suscipiunt, susceptas vero levissime exercent, et quam licet citissime abiiciunt ac deponent. Qui non eo sit animo, qui non ita se comparet ac vivat, eum mercaturae faciendae parum idoneum existimant; vident enim homines in sua arte acuti ac peringeniosi nihil esse opibus perniciosius quam discordiam, nihil utilius quam concordiam, quam patientiam earum quas iniurias vulgo nominant. Ut non absurde patientia dici possit fortunae mater, non solum in mercatura et artibus diurni quaestus, verum etiam in regia, inter nobiles, inter ignobiles, inter ipsos quoque armatos milites, inter piratas, ac latrones.

Opibus accedunt amici, iucundissima, ut est in prisco verbo, possessio. Quibus tamen in discordia, pendente prae sollicitudine aut