Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/184

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

dam iussit a validissimo iuvene cunctam revelli. Quod cum ille efficere nulla vi posset, imbecillus senex fortissimi equi caudam pilatim denudavit. Hoc est quod sapiens ille Hebraeus monet: Fasciculum triplicem difficile frangi. Et alio loco idem: Frater qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma. Quod Antisthenes Cynicae sectae philosophus aemulatus dicere erat solitus: Fratrum concordium convictum quovis esse muro fortiorem.

Fortassis supervacaneum videri possit si eas orationes quas multi ad filios habuerunt, quibus eos ad concordiam exhortarentur, huc adducerem, ut Cyri apud Xenophontem, Philippi apud Titum Livium, Micipsae apud Sallustium. Sunt quidem illa graviter ac sapienter dicta, tantopere ut etiam vaticinia magis quam sententiae prudentum existimari possint; nam illi ipsi fratres capitaliter postmodum dissenserunt et ea illis exitio discordia fuit. Sed nemo est in communi hominum usu ac vita qui multis exemplis non didicerit quam illud divinum sit oraculum: Concordia parvae res crescunt, discordia maximae