Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/190

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

significatione impetrabat. Quid erat aliud utrumque utrobique regnare? Nunc malo aliquo rerum humanarum fato, rebus turbatis, neuter dicionem alterius non modo non adire, sed nec auderet intueri. Vias omnes sternit ac patefacit concordia; in discordia clausa et obstructa sunt omnia, nihil est tutum, nec solitudo et deserti prosunt loci, nec artes et ingenii calliditas, nec maiestas nominis, nec numerosi exercitus quin omnia vis et iacula discordiae penetrent et contundant. Nihil est infirmius quam quantacumque potentia in discordia. Nusquam magis ludit fortuna.

Cyrus cum tanta manu, et post cursum illum victoriarum, victus et caesus est a muliere. Nec Marcellum iuvit perpetuo invicta felicitas quin ab Hannibale occideretur, quem ille primus vinci posse docuerat nec ipsi Hannibali exercitus Italiae victor, nec Pyrrho strenuae copiae et peritia rei militaris Demetrius Macedoniae rex, qui Poliorcetem sese cognominabat, egregiam artem, ut Seneca dicit, quassandarum urbium professus, ad extremum captus est a Seleuco, et in custodia aegritudine animi