Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nem pertineret et ad eum colendum quem mente esset consecutus, ut quemadmodum inter homines, si quis sit insigni aliqua et excellenti praeter ceteros virtute, ita natura fert ut hunc amare et colere velimus, huic innotescere, et quatenus fieri concedatur, amicitia illi usu ac familiaritate coniungi, sic ad contemplationem divinae illius et praepotentis naturae per gradus rerum conditarum subnixis ac sublatis. Incredibili virtute aspecta, ardeat animus amore et observantia tanti boni, nec quiescat donec illi notior factus, eius amicitia velut supremo bonorum omnium perfruatur.

Rursum descendit huc ad se ac sui similes humanus animus, et eodem mentis vigore et celeritate excogitat artes et instrumenta non modo vitae transigendae, sed etiam quibus homo deposita iliam alitiae feritate mitescat et fiat huic de qua loquimur societati aptior. Nec sibi uni haec invenit, sed in commune reliquis hominibus etiam nihil de societate et concordia cogitans, quo appareat in illo vel aliud agente proferre se sua sponte apertissima signa