Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/222

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

unius domus aut civitatis angulo cohibet concluditque, sed quoquo versum radios emittit, ut etiam in abditissima et maxime recondita penetret. Quanto plures sunt humiles ac egeni homines constantia pacis ac virtutum ampliorem consecuti famam et veriorem gloriam quam magni reges hominum strage et bellicis victoriis!

Si tamquam ad censum multitudo vocaretur, quae prodirent philosophorum apud gentes examina, quae prophetarum apud Iudaeos, quanta divorum in nostra religione? Nec est quod quisquam miretur, cum in virtute laudetur homo, in bello belua; bellica laus opinionibus hominum constat, virtutis vero gloria natura. Itaque videas laudari ac celebrari bellaces illos Hannibales, Alexandros, Caesares a perpaucis, Socrates vero, Platones, Senecas, Paulos, Petros, Augustinos, Ambrosios vel latronibus esse venerabiles ac sacrosanctos. Videlicet, illorum arma et bellicae artes bonis nocuerunt, horum studia et actiones omnibus in commune sunt usui bonos meliores reddunt, malos utcumque inhibent, et interdum ad virtutem