Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/26

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

carent. Neque enim adversus Deum opus erat sermone, qui in intimis pectoris nostri recessibus versatur, cuique notiores sumus quam quisque sibi. Nec ullus secum ipse sermone indiget; hominibus hominum causa tributus est sermo, quo non aliud excogitari poterat instrumentum communicationi hominum aptius, ut quisque alteri, sive quid ipse animo et cogitatione clausum teneat aperire, sive quid alicubi factum aut futurum sit explicare possit. Nihil sit denique, quod homo eloqui et velut per linguae infundibulum a mente sua in alienam transfundere et quasi transvasare non valeat.Quam admirabile sit hoc Dei artificium, consuetudo facit quo minus cogitemus, sed est profecto ingens. Nec minus illud, sonos omnes tam multiformes humani sermonis paucis esse litterarum formulis comprehensos, unde litterarum natus est usus. Quas qui numquam viderunt, ut in remotissimis oceani insulis navigatione ad occidentem a nostris hominibus repertis, nulla vi cogitationis et coniecturae quemadmodum fiat possunt colligere. Et quemadmodum lin-