Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/281

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

interdum quoque armis et terrore ostenso, ne insolens et intolerabile imperium recusarent.

Suntne hi fructus victoriae, ut post exhaustum regnum tuum, cui te parentis esse loco divi omnes ac homines iubent, reducas in illud decem milia militum, hoc est, totidem latrones qui publicam quietem quotidie infestent ac interturbent, qui artes vexent, leges impugnent, virtutes infestent, et coeptos labefactari populorum mores corpore praecipitent toto? Quae mala non ad unum aut alterum vel mensem vel annum durant, sed tam alte et in animis et in rebus ipsis infiguntur ut extrahi sit longum et difficile. Vestigia exercitus alicuius per pacatum transeuntis, vident etiam filii, per hosticum vero abnepotes, bene impressa et distincta, quae confundere non valuit tanta temporis diuturnitas qua omnia absumuntur. Ea vero quoties spectantur, subit animos recordatio illa qui fecerint. Hinc odia et inimicitiae sempiternae quae toties instaurantur quoties memoria illius calamitatis renovatur aspectu. Utinam non haberemus tam