Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/29

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

societas eum et consensus aliorum hominum defendet, ut mutuo sint alii aliis auxilio.

Imploratur hoc subsidium lacrimis, non exiguo argumento humanae mansuetudinis et concordiae, nam lacrimae affectus molles ac mites declarant, non beluinum illum rigorem, qui nequit flecti, tantum potentioris affectus violentia frangitur. Accedit huc quod lacrimae nostrum dolorem aut gaudium testantur, sive dum nostra dolemus mala aut illacrimamur laetitiae causa, sive dum aliena mala miseramur et ad eundem nos quoque modum affici quo illi affecti sint, defluentes lacrimae testantur, quo nihil dici potest ad concordiam et amoris conciliationem confirmationemque efficacius.

Quid validius sit ad parandam gratiam quam vel nos aliis penetralia animi nostri reserare, in quo est fiducia amicitiae fundamentum, vel illorum mala aut bona tam esse nobis curae quam nostra ipsorum, ut non secus illis permoveamur quam nostris ipsorum, quae est amicitiae consummatio cum idem est velle, idem nolle, et omnia facta sunt amore communia.

Est et in risu quoddam laetitiae et hilaritatis signum argu-