Pagina:Ioannis Ludovici Vivis De concordia 1529.djvu/98

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Tranquillus. Ibi dicenda et non dicenda effunduntur. Dum se ira saevissimis dictis simul irritat et ulciscitur, tum atrocissime quidque iacitur, et ea profunduntur quae omnem ad gratiam reditum intercludant quaeque per idem redeant iugulum qua exierant.

Sunt quibus, sumente vires ira, et mens ad cogitationem confundatur, et ad loquendum lingua, tum verba perplexa et perturbata et sermo sine mente ac sensu, quae satis ostendunt quemadmodum intus sit animus affectus. Nonnullis vox intercluditur, tantum fremunt absurdum quiddam ac inconditum; alii crassiore pectore et magis naturae ferinae, nihil prius verborum iaculantur, sed continuo rem manu exequuntur. Quos multi animosissimos vocant, id est, minus homines, magis bestias, quibus irae sunt praecipites, et impetus pro sermone ac querimoniis. Tum pro telo est vel manus ipsa, vel pes, vel cubitus, vel caput, aut etiam sputum, denique quidquid primum est ad manum: Furor, ut dicit ille, arma ministrat.

Rudi adhuc saeculo manus in pugnum contracta erat pro telo, unde pugnae nuncupatae. Hinc ira telum