Pagina:Johannes Kepler - Harmonices Mundi Libri V.pdf/13

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

AD
Serenissimum & Potentissimum
Principem & Dominum
D. I A C O B V M,
Magnæ Britanniæ, Franciæ, Hiber-
niæ Regem, Fidei Defenso-
rem, &c.

Dominum meum Clementissimum.

CVr hos ego libros Harmonices inter homines vulgandos, ex Imperatoris Augustissimi, Domini mei aulâ, ex eius Regnis & Prouinciis hæreditariis Austriacis, ex ipsa denique Germaniâ, trans mare ablegarem, tuoque, Rex Inclyte, conspectui serenissimo sisterem: causas habui partim præsentes, partim antiquas.

Primùm enim hoc non alienum à meo munere putaui; vt quia Cæsaris in re Mathematicâ stipendia mereo, demonstrarem igitur etiam exteris, quantam gereret prouidentiam, Princeps Reip. Christianæ, diuinissimorum studiorum: vt intelligeretur ex cursu non interturbato Pacis ornamentorum per has prouincias, famam intestini belli sinistram, cum ipsa re proculdubio breui extinctum iri: Dissonantiamque hanc paulò duriorem, vt in Patheticâ Melodiâ, iam iamque in suauem