Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/123

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


vel quod venditio fit animo, et intentione meliorandi, et meliorem rem stabilem reddere promittatur quam pro uxore ipsa ex pretio praedicto emi debere mandamus.

Quam emptionem cum melforamento praedicto vir ipse tam ad eius uxoris quam ad emptoris rei dotalis praedictae petitionem omnino facere cogatur.

Quod quidem cambium si tempore dictae venditionis, seu alienationis extiterit, vel quod emptio praedicta pro melioramento fuerit aeque bona, prout res dotalis vendita, vel alienata fuit, advertatur quod praedicta in re immobili in Terra Sancti Marini, vel eius districtu posita verificentur.

Liceat autem uxori res suas dotales pro suis , aut sui mariti, vel filiorum necessitatibus , de quibus legitime constet , ac etiam res paraphernales nulla subsistente necessitate, alienare, vel obligare, etiam sine cambio aliquo, si duo tantum proximiores eius consanguinei , si existant, vel unus saltem consentiat, et nullo existente consanguineo, Dominorum Capitaneorum auctoritas , et consensus, ac etiam consensus curatoris eidem uxori dandi, si mulier ipsa tunc minor esset, plene sufficiant.

Quod in causa restitutionis , seu reintegrationis possessionis ,
summarie procedatur. Rubrica. XLII.

Statuimus, et ordinamus , quod si contingat aliquem auctoritate propria , sine Dominorum Capitaneorum licentia , rei alicuius immobilis .possessionem intrare, vel ipsam rem detinere, vel aliquo modo occupare , seu pignorare , vel pignorari facere , tunc illa possessio , detentio , vel occupatio , vel pignoratio nullo modo praeiudicet vero domino, nec de illa possessione, et detentione, seu occupatione, aut pignoratione praescriptio ulla sequi possit.

Immo teneantuu ipsi Domini Capitanei expulsum de possessione praedicta in tenutam reponere sine aliqua iudiciali cognitione, et eumdem in possessione manutenere, quousque discussum fuerit, et iudicatum de iuribus partium , si qua lis, seu quaestio inter partes mota fuerit, et nihilominus talis occupans , detinens , vel molestans possidentem in Sua possessione , vel detentione , vel in re ipsa aliquid nocivum faciens, vel impediens, vel etiam laborans, aedificaus , vel construens, aut destruens sine huiusmodi licentia, condemnetur , in libris quinquaginta denariorum Communitati Sancti