Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/131

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


Et idem dicimus de omnibus alijs descendentibus , et ascendentibus in infinitum.

Addentes quod si quis , vel si qua negaverit in iudicio aliquem , vel afiquam esse, vel fuisse patrem, matrem, filium , vel filiam , nepotem , vel neptem , et id per famam , ut supra, probabitur, cadat in pcenam centum solidorum Communi applicandorum , si negans perseveraverit in eius negatione usque ad terminum partibus datum ad probandum.

In alijs vero descendentibus poena praedicta sibi locum non vindicet, sed probatio per famam sufnciat.

De excussione bonorum , et qualitate possessionum.

Rubrica LI.

Statuimus, et ordinamus, quod si executor datus ad executionem alicuius instrumenti cum praecepto, vel testamenti, vel sententiae interlocutoriae , vel diffinitivae , vel cuiuscunque alterius executionis per Dominos Capitaneos retulerit se non invenisse bona aliqua expedita illius contra quem fit excutio , habeatur dicta relatio pro plena bonorum excussione , et tunc agi possit hypothecarie contra possessores bonorum praedicti, contra quem fit executio.

Et si aliquis executor aliquam tenutam, vel possessionem pro expedita daretj, quae ab aliquo possideretur , ipsa possessionis, vel tenutae. datio ipso iure non valeat non requisito domino possessore legitime.

Et super hoc summarie procedatur, sine strepitu, et figura iudicij .

Et sufficiat possessori probare selpossidere tempore dictae dationis, vel ante per mensem, vel annum non apparente alio possessore legitimo.

De summaria cognitione in causis Communis peregrinorum , ac miserabilium personarum.

Rubrica LII.


Quuoniam subditorum favoribus addesse intendimus, et eorum lites abbreviare conamur , statuimus , quod Domini Capitanei Terrae Sancti Marini omnes, et singulas > lites , et icausas infrascriptas videlicet , pauperum , et miserabilium personarum , quas tales esse Iudicis arbitrio , et conscientiae relinquimus, ac etiam dotium mulierum , rerum Ecclesiasticarum , Hospitalium , Fraternitatum , et Communis Sancti Marini summa