Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/141

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


liter, et personaliter etiam incipiendo a detentione personae compellantur infra alium mensem dictas quaestiones, et differentias terminare.

Et sententia, arbitramenta, et lauda praedictorum arbitrorum, et arbitratorum, et tertij, vel maioris partis, etiam minori parte oontradicente, vel appellante, requisitatamen,valeant,et teneant, et executioni mandentur ad voluntatem eius, in cuius favorem latae fuerint, realiter, et personaliter, Iudicis officio, omnibus iuris remedijs, omnique appellatione, et nullitate, ac omni defensione, et omni exceptione remotis, sub poena praedicta, de facto Iudici negligenti talem executionem facere auferenda.

Salva tamen in integrum restitutione minoribus quatuordecim annis super qua procedatur, ut infra de minoribus reclamantibus, et recursum habentibus. Et praedicta omnia , et singula locum habeant in compromissis factis, vel fiendis in absentia Capitaneorum nulla coactione , seu mandato ipsorum praecedente de eo fiendo. Nulla tamen mulier, seu eius filius, vel filia vigore praesentis Statuti compellatur compromittere Iitem, quaestionem,seu discordiam, quam haberet pro dote sua, seu occasione dotis siiae, vel pro legato sibi facto pro dote, vel occasione dotis, vel ipsius augumento, vel etiam donationis propter nuptias.

Nemo etiam per aliquod praedictorum cogi possit ad compromittendum in genere, vel in specie de aliqua re, super qua fuisset lata sententia, quae transivisset in rem iudicatam, vel quae esset, seu haberet instrumentum quarentigiatum , seu confessionatum , vel appareret praeceptum in confessum secundum formam Statiitorum dictae terrae , vel depositi j testamenti , vel alterius ultimae voluntatis , seu laudi , vel arbitramenti,. semel lati, quod trarisiverit in rem iudieatam , nec et de causis in communis. quibus esset decursa praescriptio legitima, legalis., seu iuris

Nisi tamen pars se fundans ex testamento, et alijs supra dictis, vellet per viam praesentis Statuti procedere, quod isibi licere volumus.

Et quod secudum formam praesentis statuti possit compromissum fieri semel , et pluries , et toties quoties fuerit oppot^ tunum, donec quaestiones, et controversiae sic compiromifesae fuerint terminatae, et decisae.

In quibus petitionibus , si pluries fieri contingerint, omriia, et singula praedicta in prima petione expressa servari del>eant sub iisdem modis» et temporibus^ ac posnis, ut supra exf pressis.

Et quilibet negans parentelam, cuiuspraetextucompromissum fieri peteretur, condemnetur defacto indecem libris denariorum,