Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/152

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
70
LIB. II.


In primis quidem decernimus, statuimus, et ordinamus, quod de cetero quicunque in aliqua causa consilium sapientis petere voluerit, possit, et debeat illud petere, et Domini Capitanei illud concedere teneantur quandocumque ante sententiam, dummodo non petatur die, pro qua pars, seu partes erunt per Dominos Capitaneos monitae, vel de commissione ipsorum citatae ad audiendum eorum voluntatem, seu sententiam, quo casu si pars petierit illa die , iudex dictum consilium dare, et concedere non teneatur, nec possit, sed ad expeditionem causae procedere debeat.

Et si contingat dicta die monitiones non fieri, adhuc possit dictum consilium peti, dummodo non petatur die ferendaj sententiae.

Item decernimus , statuimus , et ordinamus , quod quicumque hactenus petijt , et de cetero petet causam , seu articulum committi, seu decidi consilio sapientis, teneatur, et debeat actualiter exhibere, et producere coram Dominis Capitaneis Terrae Sancti Marini, coram quibus consilium petitum fuerit, omnia acta, et iura sua infra terminum octo dierum a die dicti consilij petiti computandorum , ut dicta acta possint mitti consultori pro, dicto consilio petito.

Qui quidem terminus octo dierum in casu quo per Notarium rogatum de actis steterit, quod pars non potuerit habere copiam actorum, de quo tamen fides fieri debeat per iuramentum dicti Notarij de actis rogati, videlicet quod per eum steterit , prorogari possit arbitrio ipsorum Dominorum Capitaneorum.

Ita tamen quod non possit prorogari ultra alios octo dies, nisi propter absentiam , vel aliam iustam causam.

Decernentes etiam, quod dicta acta , exhibita , et iura auscultari debeant infra alios quatuor dies post supra dictos computandos.

Et si pars consilium petens in exhibendo, et exhibere faciendo dicta acta, negligens constiterit, prout supra dictum fuit, quolibet casu dicta petitio evanescat.

Item statuimus, et ordinamus, quod pars quae consilium sapientis in aliqua causa , et coram dictis Dominis Capitaneis petierit, teneatur, et debeat infra terminum quatuor dierum computandorum a die auscultationis actorum facere , et curare cum effectu , adeo quod nuncius electus pro dicto consilio arripiat iter , et recedat de dicta Terra pro dicto consilio habendo , et simul teneatur , et debeat infra terminum competentem statuendum a dictis Dominis Capitaneis, loci, vel Civitatis distantia considerata, exhibere dicta acta auscultata, ita ut causam consulens expedire possit.