Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/158

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
73

LIBER TERTIUS

MALEFICIORUM

Quot, sic quibus modis super maleficijs procedi possit.

Rubrica I.

Excepto Tractatu Civilium Causarum consequens est, ut maleficiorum causas, quae illis sunt maiores, et a quibus magis pendet publicus, ac pacificus Reipublicae status, et quies, absque necessaria animadversione , opportunaque provisione non praetereamus. In primis ergo attendentes quod delicta quoquo praetextu non remaneant impunita, statuimus, et ordinamus , quod in quibuscumque maleficijs , et excessibus , vel quasi, ordinarijs, vel extraordinarijs , commissis, vel quae in iiturum committerentur , sive in Terra, Territorio, et districtu Sancti Marini , per subditos , vel forenses quoscumque , sive exjtra per subditos , et forenses , Domini Capitanei , qui sunt, vel pro tempore extiterint, aut alij Officiales ordinariam iurisdictionem in dicta Terra exercentes , procedere possint auctoritate huius Statuti , coniunctim , et separatim per accusationem , denunciationem , querelam , inquisitionem , et alijs quibusvis legitimis modis nulla iuris solemnitate aervata , et ita ut coepta , vel destituta una via non impediatur institutio , vel prosecutio alterius, exceptis casibus , - in guibus aliter per statuta disponi contigerit, et in quibus lata esset sententia ex uno modo, quo casu no-