Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
3
LIB. I.

sustinendam. Quibus peractis nominationibus , et omnibus nominatis per Cancellarium Communis descriptis, omnes, et singuli, ut supra, tam per Dominos Capitaneos, quam per alios Consiliarios praedictos nominati ad suffragia per bussolas et balluctas admittantur, et ille censeatur, declaretur,ac intelligatur electus qui alios maiori suffragiorum, et balluctanun numero superaverit. Et in casu paritatis, et aequalitatis suffragiorum, et balluctarum, iterum ad suffragia qui pares fuerint admittantur, et maior numerus,ut supra, minorem superasse intelligatur, habito semper respectu numeri consiliariorum balluctantium,et habita consideratione, ut proponantur cives, et terrigenae, si deficiens erit civis,et terrigena, sin autem de villis si deficiens erit villicus. Et ut omnis fraudis. suspicio removeatur, semper ad praedicta omnia non solum D» Capitanei, et Cancellarius Comunalis, sed etiam Fiscalis, et Camerarius, qui pro tempore reperiuntur (si de eis copia haberi commode poterit) assistere debeant. Alias quicquid contra hanc ut supra descriptam formam actum, gestum,et attentatum fuerit, habeatur, et intelligatur ipso facto absque ulla alia declaratione fienda, nullum, invalidum, et nullius roboris, vel momenti. Et incurrant praeterea Domini Capitanei praedicti contra hanc formam fieri permittentes, poenam trium scutorum pro quolibet eorum, ultra amissionem eorum soliti salarij. Quae omnia Camerae Communis applicentur: addentes quod huiusmodi balluctationi assistere non possint, nec debeant, consanguinei et affines usque in tertium gradum inclusive secundum ius canonicum computandum .

Forma iurisiurandi praestandi Consiliarijs in omnibus electionibus post hac faciendis et praesertim aliorum Consiliariorum, Dominorum Capitaneorum Iudicum Appellationum , et quorumcumque aliorum officialium propositis, et manibus tactis Sanctissimis Evangelijs. Rubrica V.

Ego N. iuro per haec Sancta Dei Evangelia me electurum in Consiliarium, Capitaneum, et Iudicem, vel in alium Officialem illum, vel illos, quos iudicabo esse magis aptos, idoneos, ac utiles, et beneficos publico nostro , vel pro conservatione nostrae antiquissimae libertatis, et administratione iustitiae, nullo motus odio, vel amore, aut humana gratia.