Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/23

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
STATUTORUM


De gratijs obtinendis in maiori generali Consilio.

Rubrica XI.

Ut delinquentium iniquitates comprimantur , statuimus, et ordinamus quod in futurum nemini gratia pro quocumque delicto, vel quasi, aut de quacumque condemnatione indulgeri possit, nisi pro medietate illius poenae, in quam incursus esse dicetur, tam ante, quam post condemnationem. Imo quod in gratijs indulgendis etiam pro medietate poenae praedictae, plurimum facti , et personarum qualitates conspiciantur : habita praeterea semper prius fideli, ac sincera praedictorum relatione , saltem a Fiscali nostro , vel a quocumque alio magis informato. Dummodo tamen praedicta ad scrutinium per suffragia, et balluctas admittantur, et maiori suffragiorum , ac balluctarum numero, videlicet duarum partium ex tribus, et non aliter, iuxta solitum obtineantur, sub poena contra facientibus solvendi Camerae nostrae Communis illud plus de suo proprio, quod contra hunc ordinem fuerit indultum. Quam poenam ij quoque incurrant , qui aliquo modo contra praedicta proponere, aut arengare ausi merint, maiorem scilicet indulgentiam , et gratiam procurando : declarantes , quod si quis pecuniaria , et corporali poena simul extiterit condemnatus , non possit ei maior gratia, quam una, vel altera tantum ex dictis poenis indulgeri. Ita tamen, quod is, cui in aere solvendo satis non est, integra semper corporali poena afficiatur. Quam qui evitare maluerit, integram similiter pecuniariam poenam solvere teneatur absque ulla penitus spe remissionis. Immo in maiori summa pecuniaria quandoque gravari possit respectu corporalis indultae iuxta casuum, et personarum qualitatem. Advertendo, quod in gratijs indulgendis semper severius agatur in puniendo delicta deliberata, et patrata, quam ea, quae in pura rixa contingent.

De ijs qui de Consilio generali exire debent.

Rubrica XII.


Quia plerunque affectio, etsanguinisconiunctioimpediuntbona consilia, statuimus, et ordinamus, quod dum in Consilio nostro generali sexaginta virorum aliquid pertractari contigerit, vel pro gratijs indulgendis, poenis arbitrandis, vel pro quacumque alia re, quae scrutinio diffiniri deberet, omnes qui attinerent illis, de quorum interesse agetur , usque ad tertium gradum affinitatis ,