Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/26

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
7
LIB. I.


lia procedere possint, et condemnare, adaptantes casus occurrentes determinatis prout melius adaptari poterunt, et ubi similitudo non reperiretur, iuxta formam iuris communis , vel eorum arbitrio, iuxta iormam statuti de poenis arbitrarijs loquentis. Quae omnia, ut supra, narrata ambo simul Capitanei praedicti facore, etexequi valeant, et quilibet etiam eorum per se coniunctim,etdivisim., et quod per unum caeptum fuerit, per alterum prosequi, et finiri possit. Et si contingat aliquem ipsorum Dominorum Capitaneorum eorum officio durante decedere, vel aliqua de causa, ut puta gravissimae infirmitatis , vel morbi , impeditum esse aliquo impedimento personali^ adeo ut ad dictum officium exercendum interesse non possit, ad alterius Consiliarij subrogationem in locum ejus deveniatur juxta formam praedictam, illaque omnino observentur, quae in electione Capitaneorum observari debere supra sancitum est, quo ad nominationem, assistentiam, et suffragia, adeo ut in uno tantum Capitaneo observetur, quod in duobus supra observari debere est statutum. Neque ad Capitaneatus officium servato debito ordine electo, et praesenti possit, aut debeat de cetero concedi licentiam se applicandi ad servitia cujuscumque Princjpis,, aut se absentandi a Terra, et jurisdictione Sancti Marini pro majori spatio temporis , quam octo vel quindecim dierum durante dicto tempore Capitaneatus sub poena perpetuae infamiae,etlibrarum centum cuilibet contrafacienti, attentanti, et proponenti infligenda. Possint etianf Domini Capitanei praedicti, et quilibet eorum justis causis suadentibus pro ipsorum obedientia, et eorum officij dignitate praecipere, et mulctare, et etiam de facto, et absque ulla juris solemnitate poenas, et mulctas indictas exigere usque ad quantitate meorum arbitrio indicendam inspecta negotij, loci, et personarum qualitate, dummodo non excedat summam,etquantitatem scutorum trecentorum. Habeant autem Domini Capitanei praedicti, et eorum quilibet a Communi praedicto pro quolibet eorum, et quolibet mense sui regiminis, et officij antedicti salarium solitum, et consuetum. Immunesque ab omnibus oneribus personalibus cum tota eorum familia existant. Et ipsi Domini Capitanei durante eorum officio omnes Officiales , et ceteros quoscumque tum in sedendo , tum in ambulando, ac in quibusvis alijs actibus, tamquam caput Reipublicae nostrae representantes , semper , et ubique praecedant.

De ingressu, et juramento Dominorum Capitaneorum.

Rub. XIV.

Statuimus, et ordinamus quod Domini Capitanei qui ad hunc Magistratum in populari, ac libero hoc statu nostro primarium extracti fuerint, in prima die eorum officij summo mane domo egrediantur, et juxta morem comitantibus civibus vadant ad Palatium communis, ubi aderunt Capitanei quoque sex mensium praecedentium , et inde omnes simul , pri-