Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/74

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
31
LIB. I.

De custodia Terras nostrae Sancti Marini.

Rubrica. XLVIII.

Quoniam inter graviora negotia Reipublicae custodia Terrae nostrae Sancti Marini semper habita fuit, ideo statuimus, et ordmamus cpiod de cetero Domini Capitanei, qui pro tempore fuerint, curare teneantur ut die noctuque praedicta Terra nostra diligentissime, ac fideliter per custodes de Terra, et Territorio nostro oriundos, et ab ipsis Dominis Capitaneis eligendos, et deputandos custodiatur, et praesertim diebus Mercurij, et nundinarum. Quorum custodum officium sit in locis eisdem per ipsos Dominos Capitaneos assignandis, debitis, et statutis horis invigilare, excubias facere, Terramque nostram optime custodire, et a loco praedicto non discedere, nisi finita eius custodia, sub poenis in alijs decretis praesentis voluminis statutorum comprehensis . Possint autem dicti custodes, durante eorurfi custodia, omnia arma, exceptis archibusijs minoris longitudinis trium palmorum, deferre. Et habeant dicti tustodes mercedem eisdem arbitrio Capitaneorum qui pro tempore ifuerint statuendam, et a singulis de populo nostro descriptis in cedula eisdem a Dominis Capitaneis in fine semestris danda per ipsos exigendam. Teneantur etiam dicti Domini Capitanei in quolibet Consilio generali per eos congregando, post debitas preces habitas Deo, et Protectori nostro Sancto Marino in primis et ante omnia proponere custodiam praefatae nostrae Terrae sciscitando a Dominis Consiliarijs, an eisdem placeat praesens modus custodiarum, vel alius , et quod a maiori parte Cbnsili^riloirum erit resolutum circa custodiam dictae Terrae , ab ipsis Dominis Capitaheis omni solertia, et fide exequatur.


De custodibus Portarum Terrae Sancti Marini.

Rubrica XLIX.

Eligantur per Dominos Capitaneos Terrae Sancti Marini, qui pro tempore fueriht, in principio eorum officij quatuor custodes portarum eiusdem Terrae , videlicet duo in custodes Portae nuncupatae Portae loci, et alij duo in custodes Portae nuncupatae Portae rupis, quorum officium per sex menses duraturum at in domibus ad custodiam dictarum portarum deputatis