Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/88

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
38
LIB. II.


De citationibus , et modo citandi in causis civilibus.

Rubrica. III. Cum iudicia principium assumant ab ea parte quam Praetor de iri ius vocando edixit : ideo statuimus, et praesenti statuto firmamus, quod agere, vel experiri intendens mere civiliter, vel mixte teneatur coram Dominis Capitaneis Terrae nostrajp Sancti Marini, seu altero ex eis, eum contra quem agere, vel experiri intendit , citari facere modo , et forma infrascriptis , videlicet

Si fuerit reus habitator Terrae nostrae praedictae , vel eius,. Gomitatus, et districtus, vel forensis, et ibidem repertus, eunn dem citari facere personaliter una hora pro alia iuridica, et sufficiat.

Si vero personaliter citatus non fuerit, eumdem reum citari faciat alia citatione pro secunda personaliter, vel domi eius solitae habitationis, et una similiter hora pro alia iuridica. Ita tamen quod ambae citationes sint contiguae, nec cum intervallo maiori, quam unius diei inter unam, et aliam. Nec dictae duae citationes si ambo domi factae reperirentur, una, et eadem die fieri possint.

Si vero ipse reus conventus, vel conveniendus , forensis vel non habitator Terrae praedictae, Curiae, et Comitatus, ac districtus ipsius existeret , hoc casu actor ipse eumdem reum eitari facere teneatur duabus vicibus ad fenestras vel ad valvas Palatij, seu Domus Communis dictorum Dominorum Capitaneorum ubi ius reddunt, per publicum Plazarium dicti communis, alta, et intelligibili voce, vel per edictum, assignando dicto absenti, et citato in qualibet citatione terminum competentem ad comparendum, et respondendum , arbitrio eorumdem Dominorum Gapitaneorum terminandum, et statuendum considerata distantia loci habitationis ipsius rei, ita quod citatio ipsa ad notitiam conventi , et rei citati vero similiter possit pervenire, et idem reus commode possit comparere.

Et si idem reus tam terrigena, vel habitator, quam forensis unus, vel plures reperti fuerint in iudicio coram Dominis Capitaneis pro tribunali sedentibus ad iura reddenda, et ipse actor suam fecerit, produxeritve petitionem, actor ipse audiatur, et reus ipse praesens respondere, et sua iura allegare teneatur, non obstante, quod citatus non fuerit modo, et forma praedictis. Et huiusmodi citationes valeant, et teneant, et plenissimam obtineant firmitatem, dummodo saltem unus ex Capitaneis ibi reo reperto, et praesenti, etiam non citato, praecepent de non recedendo, et si recesserit, ut contra