Pagina:Leges statutae reipublicae Sancti Marini.pdf/94

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
41
LIB. II.


summa aureos decem. In executivis, et summarijs de iure communi, medietatem habeant taxae suprascriptae.

In alijs vero quae certam summam non continerent, aut quae non reciperent aestimationem , aureos quinque. Pro interlocutorijs vero habentibus vim diffinitive, sportulae non excedant summam duorum aureorum.

Declarantes eas non deberi in executivis, si semel eidem Iudici in articulo principali solutae fuissent.

Quod in causis criminalibus , in quibus solum agitur de poenapecuniaria, observentur quae supra in civilibus sancitafuerunt.

In capitalibus vero de iure communi, aut municipali, sportulae sint aureorum decem. In alijs vero in quibus venirent imponendae poenae corporales a decretis, aut statutis nostris, etiam capitales, aureorum quinque.

Quae taxa in quibuscumque casibus supradictis excedi non possit, quamvis causa plura, ac diversa capita in se contineret, et plures essent actores, et rei., eiusdem instantiaei Ubi vero plures Iudices intervenirent , solutio tam in civilibus, quam in criminalibus duplicetur.

Quod in causis omnibus civilibus capita solidorum remaneant sub dispositione statuti nostri de materia loquentis.

Quod Iudex quicumque accipiendo sportulas indebitas, aut maiores quam superius taxatae fuerint, teneatur qualibet vice ad poenam dupli pro medietate fisco applicanda , et pro quarta executori, necnon ad simplum parti restituendum.

Quod elapso termino instantiae a nostris statutis praescripto, intelligatur absque alia pronuncia, perempta. Neque actor audiri possit nisi rescripto generalis Consilij , et refectis expensis. Et ubi culpa Iudicis esset perempta, liceat contra ipsum agere ad damna , ac interesse , ut etiam contra arbitros, et arbitratores qui in hoc defecissent.

Quod Procuratores teneantur sub poena privationis officij , et ammissionis salarij allegare peremptionem instantiae terminis statutarijs elapsis , nec per se ipsos possint huiusmodi supplere defectum.

Quod appellari non possit a quavis interlocutoria mera, neque dici de nullitate ubi allegatum gravamen reparari posset in diffinitiva.

Nec admittatur appellatio ab interlocutoria frivola aut calumniosa, quod si fuerit admissa, temerarius appellans poena vigintiquinque librarum puniatur, camerae nostrae libertatis applicandarum.

Et si fuerit Procurator, poena illi adijciatur suspensionis officij ad nostri generalis Consilij beneplacitum.

Si tamen huiusmodi appellatio talis a secundo Iudice declarata