Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/67

E Wikisource
Haec pagina emendata est
LESSON XXVIII

To the Pupil: If you live in or near Chicago, omit this story and read the next instead.


Hic est vir cuius fāma nōn cēlātur. Cīvis oppidī nostrī est. Ubīque nōtus est. Ā multīs cīvibus laudātur. Nāvigium pulchrum quod nunc in portū est habet. Hūc multī cīvēs veniunt et nāvigium laudant. Nāvigium nōn est angustum sed lātum et longum. In summō corpore est figūra avīs albae. Prope figūram avis alba scrīptum est. Hoc est īnsigne nāvigī. Sīc nōtum est inter alia nāvigia. Alia nāvigia quoque īnsignia habent et bene ōrnantur. Numquam hoc nāvigium in proeliō esse poterit quod nōn est nāvis longa et nūlla arma splendida habet. Cīvis aut ad multās īnsulās in nāvigiō it aut praemia accipit ubi eius nāvigium celerius aliō it. Laetitia cīvis est magna cum praemium accipit. Sīc fāma eius nōn cēlātur.

Prīmā lūce, hodiē, multī cīvēs ad portum vēnērunt. Nunc omnēs laetitiam sentiunt. Caelum est clārum. Nūllae nūbēs vidērī possunt. Ubīque sunt nāvigia splendida. Hūc illūc nautae currunt et omnia parant. Prīmō signum datur et omnia nāvigia portum relinquunt; deinde per aquam celeriter eunt. Nunc nāvigium cīvis nostrī est secundum. Nautae, tamen, nōn sunt ignāvī. Perterritī nōn sunt. Nūllam rem timent. Animī eōrum excitantur quod nāvigium est secundum. Nunc alia nāvigia superāre cōnstituunt. Nāvigium cīvis nostrī celerius it. In summā nāvī cīvis stat et alia nāvigia spectat. Prīmō nautās laudat; deinde nautīs celeriōrem viam mōnstrat et sīc nautīs imperat: “Heu! Etiam nunc aliud nāvigium ante nōs it. Properātē, nautae!”

Nunc iterum nautae excitantur et perīculum sentiunt. Ecce! Prīmum nāvigium tardius it. Saxum nōn videt et nunc