Jump to content

Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/76

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Sōlus agricolae modō centuriō ad castra inimīca prōcessit. Quīdam vigil hostium quī in moenibus stābat centuriōnem in castra dūxit. Imperātor fābulam centuriōnis audīvit, et ubi cōnsilium scīvit cum circiter mīlle mīlitibus ē castrīs ad legiōnem iter fēcit. Lēgātus et comes eius ab hostibus nōn vīsī aliā viā properāvērunt. Fuga eōrum ab imperātōre nōn nota erat. Iam legiō omnia parāverat et ad hostēs prōcessit. Subitō legiō sub monte oppugnāvit et hostēs nōn parātī vīctī sunt. Fuga hostium erat grāta legiōnī.

Posterō diē lēgātus centuriōnem ad sē vocāvit. Tum eī praemium dedit. Posteā cīvēs centuriōnem magnā cum laetitiā excēpērunt. Praemium erat corōna centuriōnī grāta. In caput eius posita est. Hōc modō cīvitās laetitiam suam mōnstrāvit.