Pagina:MAXEY, Mima; FAY, Marjorie - A New Latin Primer (1933).pdf/85

E Wikisource
Haec pagina emendata est

“Pecūniam tibi dabō,” inquit hostis, “sī cōnsilia exercitūs tuī nārrābis. Quantam pecūniam postulās?”

Posterā nocte duo explōrātōrēs diū prope pontem latēbant. Exercitus hostium oppugnāre erat parātus. Cōnsilia exercitūs patriae cognita erant. Mox tēla coniciēbantur et prīmō mīlitēs patriae repellēbantur, sed victōria hostium nōn erat longa. Ducēs mīlitum patriae dē explōrātōre perfidō iam cognōvit et cōnsilia nova cēpērunt. Multās hōrās erat pāx inter duōs exercitūs. Exercitus patriae tandem iterum multa tēla coniciēbat et hōc modō hostēs, quī nihil hōrum cōnsiliōrum cognōverat, superātī sunt.

“Quandō hic explōrātor perfidus fuit, eum capiēmus et ad īnsulam mittēmus,” inquiunt cīvēs post victōriam. “Eum in patriā manēre sinere nōn possumus. Vōcem eius iterum audīre in animō nōn habēmus. Exsul erit et longē ā patriā habitābit. Nisi exsul erit, hīc vīta eius in perīculō erit.”

Itaque hic vir sōlus in īnsulā manet et in numerō hostium habētur.