Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/18

E Wikisource
Haec pagina emendata est

visibilium rerum materiam. sed soli deo. ergo multominus homo ex potestate naturali efficere potest effectus maleficiales. Respondendo quia non desunt errantes in hac materia maleficas excusantes & demones tantummodo aut inculpantes aut quibusdam naturalibus transmutationibus earum facta ascribentes. Ideo horum falsitas ostenditur primo per descriptionem maleficorum. De qua Isido. viij. ethimo. c. ix. Malefici dicuntur ob facinorum magnitudinem. scilicet mala pre cunctis malefactoribus efficientia. vnde subdit. hi elementa concutiunt opere scilicet demonum ad grandines & tempestates concitandas. Item dicit. Mentes hominum turbant. intellige ad amentiam odium & amorem inordinatum. Item subdit. Ac sine vllo veneni haustu violentia tantum carminis animas interimunt. Ad idem. xxvi. q. v. c. nec mirum. & sunt verba Augustini in de ciui. dei. vbi declaratur qui dicuntur magi & malefici. Magi sunt qui vulgo dicuntur malefici & ob facinorum magnitudinem sic nuncupantur. hi sunt qui permissu dei elementa concutiunt. hominum turbant mentes minus confidentium in deo ac sine vllo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt homines. Unde & Lucanus. Mens hausti nulla sanie polluta veneni incantata perit demonibus enim accitis audent ventilare vt quousque suos perimant malis artibus inimicos. Ex quibus patet quod in huiusmodi operibus semper habent demones cum maleficis concurrere. Secundo quia cum quadruplices effectus penales assignare possumus. scilicet ministeriales. noxiales. maleficiales & naturales. Et ministeriales dicuntur qui ministerio bonorum angelorum sicut noxiales malorum spirituum immittuntur. Moyses enim egyptum in. x. plagis ministerio bonorum percussit vbi magi in. ix. tantum per malos spiritus concurrerunt & triduam pestem propter peccatum dauid circa numerationem populi commissum. & de. lxxij. milibus hominum vna nocte prostratis de exercitu sennacherib vtique hic per angelos domini id est per bonos dominum venerantes & cognoscentes peracta fuerunt. Noxiales vero effectus cum in scripturis nominantur. Immissiones per angelos malos secundum quas populus ille in deserto sepe percussus fuit. Et maleficiales effectus dicuntur quando demon per maleficos & per magos operatur. sicut & naturales qui ex influentijs corporum celestium in istis inferioribus circa mortalitates sterilitates terrarum & grandines & his similibus causantur. Et inter hos effectus magna sit differentia. ideo cum Job noxiali plaga fuit a demone percussus & non maleficiali ideo nihil ad propositum. Si quis vero curiosius instaret sicut plerunque hec materia curiosas patitur a maleficarum defensoribus instantias. semper in cortice verborum aerem verberantes & medullam veritatis nunquam penetrantes. Cur Job non maleficiali effectu per demonem sicut noxiali percussus fuit. His curiose etiam responderi potest. quod Job fuit percussus a diabolo solum. & non mediante malefico vel malefica. Quia hoc genus superstitionis vel nondum erat inuentum. vel si erat inuentum. diuina tamen prouidentia voluit vt potestas demonis mundo ad precauendum eius insidias pro dei gloria innotesceret cum nihil nisi a deo permissus efficere potest. Et de tempore quidem quo primum genus superstitionis inuentum fuit. Et dico primum genus quo ad demonum inuocationem non quo ad puram ydolatriam. Dicit Vincentius in Spe. hysto. allegans plures doctores quod primus inuentor artis magice & mathematice fuit zorastres qui dicitur fuisse Cham filius Noe. hic secundum Augusti. de ciui. dei. solus risit nascendo & hoc non nisi opere diaboli. Hic etiam cum esset rex superatus est a nino filio beli qui edificauit niniuem. vel amplius sub quo cepit regnum assyriorum tempore Abrae. Hic etiam ninus ob inordinatum amorem patris fecit fieri imaginem patri mortuo ad quam quicunque confugiebant malefactores liberi erant ab omni punitione debita. Et ex hoc ceperunt homines imagines adorare vt deos. sed hoc post primam etatem. quia sub illo tempore non erat ydolatria. propter recentem memoriam creationis mundi. vt dicit sanctus Tho. secunda secunde. q. xcv. ar. iiij. vel etiam incepit a Nembroth. qui cogebat homines ignem adorare. & sic in secunda etate incepit ydolatria. que est primum genus superstitionis. sicut diuinatio secundum. & obseruantia tercium. Maleficorum autem ritus reducitur ad secundum genus superstitionis. scilicet ad diuinationem que fit per expressam demonum inuocationem. cuius etiam sunt tria genera. scilicet nigromantia. planetarij seu potius mathematici. & diuinatio per somnia. hec ideo posui vt prius lector intelligat noxias illas artes non subito sed processu temporis fuisse inuentas nec absonum esse asserere maleficas tempore Job non fuisse. Sicut enim per incrementa temporum vt Grego. in moralibus dicit creuit scientia sanctorum ita & noxie artes demoniorum. Et sicut tam repleta erat terra scientia domini. Esaie. xi. Ita iam mundi vespere ad occasum declinante & malicia hominum excrescente & charitate refrigescente superabundat omnis maleficorum iniquitas. Ipse tamen zorastres cum esset intentus