Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/172

E Wikisource
Haec pagina emendata est
166
LIBER

næ, Perperna mulieris nomen esse debuit, & natæ à Perperno, quod est, vt Arbernus, Perpernus, Arberna, Perperna. Quod si Marcus Perperna virile est nomen, analogia sequenda: Lucius Aelia, & Quinctus Mucia virilia nomina esse debebunt. Item quod ab Rhodo, Andro, Rhodius, Andrius; à Cyzico similiter Cyzicius diceretur, nunc est Cyzicenus nã quod ab Athenis Athenæus dicitur rhetor nomine; & si non sit Atheniensis, in hoc ipso analogia non est: quòd alij nomina habent ab oppidis, alij aut non habent, aut non, vt debent, habent. Habent pleriq; libertini à municipio manumissi: in quo & societatum & fanorum serui, non seruarunt proportionem. Etenim Romanorum liberti qui manumissi sunt antequam sub magistratuum nomina, qui eos liberarunt, succedere cœperunt, debuerunt dici, vt à Fauentia Fauentini, à Reate Reatini, sic à Roma Romani: vt nominantur publici serui Romani. Hinc quoq; illa nomina Lænas, Vsenas, Carinas, Mæcenas: quæ cùm essent à loco, vt Vrbinas, & tamen Vrbinus, ab his debuerunt dici ad nostrorum nominum similitudinem.

* Deest pagina. *
M. TE-