Haec pagina emendata est
Necesse hinc esse, ut iuvenis moderator sit patriae amans, qui amorem in proprios subditos principi instillet: eo enim cuncta, quae iuveni dat, praecepta collineare debere.
- Necesse est, ut indolem subditorum penitus scrutetur Princeps, eidemque se conformet; et, si vitiis subditorum mederi velit, exemplo potius quam legibus reformet.
... Velocius et citius nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis
Cum subeant animos auctoribus ... - Ut neminem otiosum esse patiatur, cum otiosi viri patriae sint oneri: nam industria continuisque laboribus crescunt et roborantur vires reipublicae ; mala vero consilia ac subdolae machinationes dissipantur et evanescunt. Hinc consultius statui est, ut subditi rebus inutilibus, nugis ac ludis occupentur, quam ut indulgeant otio, pravorum consiliorum fomiti.
- Officium Principis est, ut concordiam inter subditos servet; quamvis non ma-