Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/225

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
IV. v
P. TERENTI AFRI

 725volo ĭpsiu’ quoque volŭntate haec fieri, ne se eiectam praedicet.
DE. idem ego ĭstuc facere possum. CH. mulier mulieri mage convenit.
DE. rogabo. CH. ubi illas nunc ego reperire possim cogito.

Actvs V

 iSophrona Chremes

SO. quid agam? quem mi amicum inveniam misera? aut quoi consilia haec referam?
 aut unde auxilium petam?
 730nam vereor era ne ob meŭm suasum indigne iniuria adficiatur:
ita patrem adulescenti’ facta haec tolerare audio violenter.
CH. nam quăe hăec anus est exanimata a fratre quae egressast meo?
 SO. quod ŭt facerem egestas me inpulit, quom scirem infirmas nuptias
 hasce esse, ut id consulerem, interea vita ut in tuto foret.
 735CH. certe edepol, nisi me animu’ fallit aut parum prospiciunt oculi,
me͡ae nutricem gnatae video. SO. neque ĭlle investigatur, CH. quid ago?
SO. qui est pater eius. CH. adeo, maneo dum haec quae loquitur mage cognosco?