Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/39

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. vi
ANDRIA

SI. quid Davo’ narrat? DA. aeque quicquam nunc quidem.
 435SI. nilne? hem. DA. nil prorsus. SI. atqui exspectabam quidem.
DA. praeter spem evenit, sentio: hoc male habet virum.
SI. potin es mihi verum dicerē? DA. nil facilius.
SI. nŭm ĭlli molestae quidpiam haec sunt nuptiae
propter hŭiusce hospitai consuetudinem?
 440DA. nil hercle; aut, si adeo, biduist aut tridui
haec sollicitudo: nosti? deinde desinet.
etenim ipsu’ secum eam rem reputavit via.
SI. laudo. DA. dum licitumst ei dumque aetas tulit,
amavit; tum id clam: cavit ne umquam infamiae
 445ea res sibi esset, ut virum fortem decet.
nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit.
SI. subtristi’ visus est esse aliquantum mihi.
DA. nil propter hanc rem, sed ĕst quod suscenset tibi.
SI. quidnamst? DA. puerilest. SI. quid id est? DA. nil. SI. quin dic, quid est?
 450DA.a͡it nimium parce facere sumptum. SI. mene? DA. te.
“vix” inquit “drachumis est opsonatum decem:
non filio videtur uxorem dare.
quem” inquit “vocabo ad cenam me͡orum aequalium
potissumum nunc?” et, quod dicendum hic siet,
 455tu quoque perparce nimium: non laudo. SI. tace.
DA. commovi. SI. ego istaec recte ut fiant videro.
quidnam hoc est rei? quid hĭc volt veterator sibi?
nam si hic malist quicquam, ĕm ĭllic est huic re͡i caput.