Pagina:P. Terenti Afri Comoediae (Kauer-Lindsay 1926).djvu/92

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
II. iv
P. TERENTI AFRI

AN. salvom venisse gaudeo. CL. teneone te,
Antiphila, maxume animo exspectatam meo?
SY. ite intro; nam vos iamdudum exspectat senex.

Actvs III

 i Chremes Menedemvs

 410CH. Luciscit hoc iam. cesso pultare ostium
vicini, primum e me ut sciat sibi filium
redisse? etsi adulescentem hoc nolle intellego.
verum quom videam miserum hunc tam excruciarier
ei(u)s abitu, celem tam insperatum gaudium,
 415quŏm ĭlli pericli nil ex indicio siet?
haud faciam; nam quod potero adiutabo senem.
item ŭt filium me͡um amico atque aequali suo
video inservire et socium esse in negotiis,
nos quoque senes est aequom senibus obsequi.
 420ME. aut ego profecto ingenio egregio ad miserias
natus sum aut illud falsumst quod volgo audio
dici, diem adimere aegritudinem hominibus;
nam mihi quidem cotidie augescit magis
de filio aegritudo, et quanto diutius
 425abest mage cupio tanto et mage desidero.
CH. sed ipsum forăs egressum video: ibo adloquar.
Menedeme, salve: nuntium adporto tibi
quoi(u)s maxume te fieri participem cupis.
ME. num quid nam de gnato meo audisti, Chreme?