EPISTOLA XXII.
Felicem me judico tantae feminae agnitione et amicitia, cujus fidem firmam, constantiam longaevam admirari non sufficiunt Galli mei. Et quamvis vestra prudentia non egeat admonitione, tamen quia vos collaborantes et condolentes nostro infortunio sentimus, dominum papam conveniri nuntiis et epistolis vestris volumus, ac nostris: et si quos et specialiter et in communi habemus fautores et adjutores, ut qui simul tristamur propitia divinitate gaudeamus. Dominam meam Theophaniam imperatricem nomine meo convenite. Reges Francorum filio suo favere dicite, nihilque eos aliud conari, nisi tyrannidem Henrici regem se facere volentis sub nomine advocationis velle destruere.
EPISTOLA XXIII.
Graviter et iniquo animo fero pervadi, diripi sanctuarium Domini creditum mihi a sancta Romana et apostolica Ecclesia. Porro, quid deinceps stabilietur, si id dissolvitur quod actum est consensu principis, episcoporum electione, cleri et populi voluntate, postremo omnium hominum excellentissimi papae consecratione? si praecepta violantur, privilegia contemnuntur, divinae et humanae leges sustolluntur? Qua spe vos adeundi periculum faciam, ne dedignemini sacris apicibus significare. Alioquin ne miremini si his castris me applico, ubi maxima portio legis humanae, nulla divinae: humanitas quippe prima in activis, divinitas secunda in speculativis. Fiet hoc mea pusillanimitate, vestra cessante magnanimitate.
EPISTOLA XXIV.
Licet apud te nulla mea sint merita, nobilitas tamen ac affabilitas tua me adducit in te confidere, de te praesumere. Itaque librum de astrologia translatum a te, mihi petenti dirige, et si quid mei voles in recompensationem indubitate reposce.
EPISTOLA XXV.
Multa quidem auctoritas vestri nominis me movet, cum ad videndum et alloquendum tum etiam ad obtemperandum: et hoc diu negatum distulit negata libertas ea cum dolore concessa. Domino meo Ottone Caesare jam non superstite, fas et amicis loqui, et eorum imperiis obsequi. Si qua nobis significare voletis, usque ad Kalendas Novembris Remis, VIII Kal. Januar. Romae erimus, si pace uti poterimus. De multiplicatione et divisione numerorum Joseph sapiens sententias quasdam edidit, eas Pater meus Adalbero Remorum archiepiscopus vestro studio habere cupit.
EPISTOLA XXVI.
Vide Patrologiae tom. CXXXVII in Adalberone Remensi, epist. 1.
EPISTOLA XXVII.
Vide ibid., epist. 2.
EPISTOLA XXVIII.
Ea quae est Hierosolymis, universali Ecclesiae sceptris regnorum imperanti. Cum bene vigeas immaculata sponsa Domini, cujus membrum esse me fateor, spes mihi maxima per te caput attollendi jam pene attritum. An quidquam diffiderem de te, rerum domina, si me recognoscis tuam? Quisquam ne tuorum famosam cladem illatam mihi putare debebit ad se minime pertinere, utque rerum infima abhorrere? Et quamvis nunc dejecta, tamen habuit me orbis terrarum optimam sui partem. Penes me prophetarum oracula, patriarcharum insignia. Hinc clara lumina mundi apostoli prodierunt, hinc Christi fidem reperit orbis terrarum, apud me Redemptorem suum invenit. Etenim quamvis ubique sit divinitate, tamen hic humanitate natus, passus, sepultus, hinc ad coelos elatus. Sed cum propheta dixerit: Erit sepulcrum ejus gloriosum, paganis loca sancta subvertentibus, tentat diabolus reddere inglorium. Enitere ergo, miles Christi, esto signifer et compugnator, et quod armis nequis, consilii et opum auxilio subveni. Quid est quod das, aut cui das? nempe ex multo modicum, et ei qui omne quod habet gratis dedit, nec tam ingratis recepit, et hic eum multiplicat, et in futuro remunerat. Per me benedicit tibi, ut largiendo crescat et peccata relaxet, ut secum regnando vivas.
EPISTOLA XXIX.
Vide Patrologiae tom. CXXXVII in Adalberone Remensi, epist. 3.
EPISTOLA XXX.
Vide ubi supra, epist. 4.
EPISTOLA XXXI.
Diedericus, servus servorum Domini, imperatorum amator, prolisque tutissimus tutor, Caolo sanguine nepoti, sed fidei impudentissimo violatori.
Fidem a nemine unquam bonorum violatam, ut nosti, praesente venerando Notegario episcopo, teque licet non nobilioribus, tamen veritate excellentioribus praesentibus; ante beati Joannis aram, in sacra verba datam, levissime transfuga, nec