Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/119

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

s, atque

in animo collocandas. Ergo si quisquam vestrum cura talium rerum permovetur, et in musica perdiscenda, et in his quae fiunt ex organis, quod per me adimplere nequeo, si cognovero certum velle domini abbatis Raimundi, cui omnia debeo, per Constantium Floriacensem supplere curabo. Est enim nobilis scholasticus apprime eruditus, mihique in amicitia conjunctissimus. Vale, dulcissime frater, meaque semper dilectione mutuo fruere, nostraque bona putato esse communia.

EPISTOLA XCIII. AD ADALBERONEM ARCHIEPISCOPUM.

Corruptissimi temporis est, non posse decerni secundum popularem opinionem quid sit magis utile. Utile est quod agitis sententia multorum, utilius

cum plures judicant in urbe sedere, paucam et ignavissimam praedonum deterrere manum, cum praesentia vestra tum militum numerositate. Vestrum fratrem vos debere alloqui censent, audire quae velint Otto et Heribertus, mutua subito exposcentes colloquia. Quibus etsi nulla inest fides, tamen pro fortuna eis utendum. Certe cum in metu sunt, periculum ipsorum ab eis exiget, quod propria non exegerit fides.

EPISTOLA XCIV. AD EUMDEM.

Octavo Kal. Octob. Reinherius a responsis Remos rediit, vestra negotia exsecuturus. Ejus sententia haec est, si de fratris fortuna certum finem cognoscere vultis, ac nulli mortalium indicanda nisi vobis,

IV Kal. ad Altovillare fratri ac comitibus occurrere, nepotem vestrum Hecilonem, ac primos vestri generis consanguineos iterum nusquam sinatis abire. Magna res serio agitur. Mosomum et Macerias multitudine militum communite. Dux Cono pro suo Ottone insidias molitur, sed facile remedium penes nos reperietur. Laudunensis episcopus consilio Ottonis et Heriberti sibi faventium ducem adiit, eo loci quem dicunt Dordingum. Redite, mora sit nulla.

EPISTOLA XCV.

AD FRATRES FLORIACENSES EX PERSONA REMENSIUM

ABBATUM.

Non immerito nos unius collegii esse profitemur, qui vestra felicitate erigimur, vestro infortunio

etiam opinione clarissimorum hominum humiliamur. Hanc sanctissimam societatem castissimamque amicitiam quorumdam foedat ambitio lasciva, detestabilis audacia, dum per factionem is vobis praeficitur pater quem verissimi non metuant damnare Patres. Et quomodo una est Ecclesia catholica, cunctorumque fidelium una societas, a sententiis eorum non deviare decrevimus, qui in Ecclesia Domini, velut clarissimae stellae relucent in perpetuas aeternitates. An non lucidissima stella reverendus pater Maiolus? an non praefulgidum sidus pater Ecberdus [Ebrardus]? alter in epistola, quam patri nostro venerabili Adalberoni archiepiscopo nuper direxit (quaerebatur enim ejus sententia de praelatura patris vestri) inter

caetera sic dicit: «Persona quidem vobis jam olim infami conversatione erat famosa, sed hujusmodi arbitratu praeter spem habita. Item in eadem post aliquanta. Quantum ergo nostra interest vicinos et contribules adhortari studuimus, si hoc nefas eliminare nequeunt, sanctorum consortio privandum infamabunt, nec erit Christi fidelis cui haec ambitiosa audacia non fiet detestabilis. Facta laudare non possumus, quid futurum sit nescimus. Clamat alter, simulque nos denotans, inquit: Nec minus nos gravat quod magistratus ille coenobialis, quem stare credimus in vertice religionis, dum vobis submilitat, a vobis discors, nos erroneos judicare audet. Et quis enim fraudulenta ambitione elatum audeat approbare, cum pater Benedictus dicat omnem

exaltationem genus esse superbiae? Item in fine ejusdem epistolae: Etsi vobis non videtur fatuum, aeterna clausura ejus ad nos damnabimus aditum. Faciant, judicent primates ut libet, nos pauperes Christi favor aut timor saecularium ab hac sententia non flectet.» Attendite ad haec, o socii et commilitones, secernite vos oves Christi ab eo qui non est pastor, sed lupus ovium depopulator. Praetendat sibi reges, duces saeculi, principes qui se favore solum modo eorum monachorum principem fecit, nec erubuit se ingerere qui ex humilitate debuerat refugere. Hactenus ignorantia nos deviasse sufficiat, careat nostro consortio, qui talium Patrum damnatur judicio. Tunc nobis tantum uniatur, cum eorum sententia fuerit reconciliatus, quorum judicio nostro

est nunc consortio privatus.

EPISTOLA XCVI AD FRATRES BLANDINIACENSES.

Qui me vobis fratrem adoptastis, orbitatem vestram ut sentiremus magnopere effecistis: virque ille venerabilis memoriae nos sui memores in aeternum honestis obtinuit officiis. Ergo agite, patrem vobis dignum citius exquirite, ne grex Dominicus fluctuet sine pastore. Nostra ope si indigetis utimini, et consilio, et auxilio, juxta vires ac scientiam. Libros nostros festinantius remittite, et si is qui per Claudianum rescribi debuit, insuper mittetur, erit res dignissima vobis ac vestra charitate.

EPISTOLA XCVII. EX PERSONA EMMAE REGINAE AD MATREM.


Aggravatus est dolor meus, o mi domina, o dulce matris nomen, dum conjugem perdidi. Spes in filio fuit, is hostis factus est. A me recesserunt dulcissimi quondam mei amici ad ignominiam meam ac totius generis mei. Nefandissima in Laudunensem confinxerunt episcopum. Persequuntur eum, proprioque spoliare contendunt honore, ut inuratur mihi ignominia sempiterna, quae sit quasi justissima causa amittendi honoris mei. Adesto, pia mater, filiae doloribus plenae. Gloriantur hostes mei non superesse mihi fratrem, propinquum, amicum, qui auxilium ferre possit. Intendat ad haec pia domina, redeat vestra nurus in gratiam. Sit mihi per vos exorabilis, liceatque suum mihi diligere filiu