Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/124

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

parvi laboris tam occupatis in civilibus causis. Si ergo te cura tantarum detinet rerum, volumen Achilleidos Statii diligenter compositum nobis dirige, ut sphaeram, quam gratis propter difficultatem sui non poteritis habere, tuo munere valeas extorquere.

EPISTOLA CXXXV. AD ARCHIEPISCOPUM.

Sicut audita peregrinatio vestra moerorem nobis intulit, ita permutatus rumor dilati itineris quasi fructum laetitiae importavit. Anxiabamur quippe cum vestri absentia, tum quod tantae personae meritis non respondebant honores. Elaboramus ergo, et quod brevitas temporis non habuit spatio temporis attribuimus; ac munera juxta vires paramus. Vires dicimus,

quia nostis inter quos habitemus, quanta perfidia quorumdam exagitemur, quia etiam obsidio Laudunensis urbis praeterita pace sequestra intermissa est, X Kal. Novemb. repetenda. Quamobrem sicut monuimus, monemus, et pro solatio militum si indiguerimus, et pro auxilio capti confratris nostri A. utque B. et G. vestra exhortatione digniores se repraesentent germanos, in tanto discrimine rerum.

EPISTOLA CXXXVI.

Ne graviter et iniquo animo feras justissimam correctionem Domini, dulcissime frater. Divinitas quippe non dignatur impios suo flagello, aeternis cruciatibus reservans puniendos. Disce constantiam servare in adversis. Et si Job et nostri ordinis antiquos sacerdotes

non vales imitari, saltem nostri temporis laicum hominem, tibique affinem, exemplar habeto, comitem Godefridum. Nos quidem tuae salutis immemores non erimus, nec quidquam eorum quae pro te fieri oporteat intentatum relinquemus. Noverit ergo I. V. Q. omnia quae circa te sunt, ut legatum nostrum Parisius in festo beati Dionysii certissimum in omnibus reddere possit, ut si obsidio futura est, et non est, alia atque alia refringantur consilia. Vale feliciter, et hoc unum attende, ne te praecipitem dederis, ut satius fuerit alio modo periisse, quam per interitum tibi tuisque posteris aeternum opprobrium reliquisse. Iterum vale, et a I. V. I. Q. Z. II. Z. A. plurimum cave, ut a perfido et impostore.

EPISTOLA CXXXVII.


Absentia militum nostrorum res quam petistis plenum non habuit effectum; est tamen in voto, et in eorum reditu quod poterimus exsequemur. Sed si perpetuam pacem rusticis Asineti optatis veniam com. Cen. et ut ad nos usque quam proxime, ut et in merita comparentur consilia, et vestra militaris manus digna nobis conferat solatia, juxta quod per eum significabimus. Haec tutis auribus committimus propter hostium multiplices insidias.

EPISTOLA CXXXVIII.

Gratulamur meliori habitudine corporis instaurata in vobis, simulque quod nostram scire voluistis. Nos quidem Domino propitio et bene valemus, et optima quaeque votis optamus, nec coeptam amicitiam

scienter violare molimur, nec acceptam a nostris injuriam propulsare, sed a Kal. Janu. usque ad initium Quadragesimae, in confinio nostrae Franciae, Burgundiae ac Lothariensis regni occurrere vobis parati sumus, sicut designabitis diem certum, et locum suo nomine descriptum: ut pax et concordia regnorum, et Ecclesiarum Domini, nostro vitio non destituatur.

EPISTOLA CXXXIX.

Erudito homini, atque puram fidem, quae hodie paucorum est, constanter tenenti, duo verba Christi, et nostrum consilium aperiemus, et propositae quaestioni satisfaciemus. Dicimus autem: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo; et: Sine mortuos sepelire mortuos suos. His animadversis,

legitime injuncta ab episcopo honeste prosequimini. Contra fas porro a quolibet prolata devitabitis. Non inhoneste utantur suo tempore filii tenebrarum, filii Belial: nos filii lucis, filii pacis, qui spem in homine velut fenum arescente, non ponimus. Cum patientia exspectemus illud Prophetae: Vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani; transivi, et ecce non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.

EPISTOLA CXL.

Beneficiis liberatoris nostri grates persolvere dignas non sufficimus: etiam membra nostra, quae infernus absorbuisse in vobis visus est, ab ejus faucibus erepta, victore Christo, laetamur. Verum quod hujus temporis est monemus, uti nostro colloquio

perdiscatis quae appetenda, quae vitanda vobis sint, priusquam nostri regni principum conventibus misceamini. Simul etiam aut litteris aut fido nuntio significate, utrum tuta videatur vobis ad praesens profectio A. II. atque Ra. ad comitem Ottonem, et quo conveniant.

EPISTOLA CXLI.

Diutius consultando nihil tutius in commune repertum est, quam a colloquio vestri senioris ad praesens abstinere, si fieri potest honeste. Si autem non potestis majorum causarum summas attingere, nihil nisi evidenter utile definire bonum est. Porro omnium bonorum fide Ra. feria V vestrum legatum Silvanectis praestolabitur, vel Carnotim profecturus si laudabitis, et Compendiacum reversurus si sic

annuetis.

EPISTOLA CXLII.

ADALBERO EPISCOPUS R. ET SCHOLARIS ABBAS, AD

CONSTANTINUM SUUM.

Congratulamur tibi, dulcissime frater, pervasore atque hoste monasticae religionis, ad multorum salutem humanis rebus exempto. Insta ergo, et si jam Patrem tua ac fratrum dilectione dignum habes, habeamus eum et nos praesentem tua opera proxime in festo beati Remigii, ut affectus noster a Floriacensibus te faciente paululum abalienatus, te faciente sit plurimum reconciliatus. Quod si haec omnia fieri minus possint, liceat nobis et tua tantum perfrui praesentia, si quid unquam praesti