Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

qui nihil inter humanas res dulcius aspicimus vestro imperio.

EPISTOLA CLV. OTTONIS AD GERBERTUM.

OTTO Augustus imperator reverentissimo papae GERBERTO .

Quia divinitate propitia non solum sanguinis linea, verum etiam inter cunctos mortales quadam sui generis eminentia connectimur affectu, qualitate circa Domini cultum non dispares esse debemus. Ideoque nostro animo vestrum metuentes ingenium, hunc abbatem Petrum vestro commendamus apostolatui, ut quae honesta et utilia circa suum monasterium fore agenda, et a se et a nostro legato cognoveritis, cum omni diligentia exsequi studeatis: ut dum martyrum

memorias in commune honoramus, eorum beneficia in commune sentiamus. Valete.

EPISTOLA CLVI. OTTONIS IMPERATORIS AD R. COMITEM.

OTTO gratia Domini imperator Augustus R. comiti salutem.

Diversa regni negotia interdum cogunt nos incidere diversa imperia. Hinc est, quod abbatiam sancti Vincentii Capuae sitam ob quarumdam rerum necessitudines nuper Joanni monacho donavimus, Rothfrido abbate nec adjudicato, nec deposito. Proinde respectu misericordiae eidem abbati Rothfrido concedimus cellam sanctae Mariae, cum omnibus ad se pertinentibus, in Marsi comitatu, in eo loco qui dicitur Apininici, cum reliquis rebus sancti Vincentii in

eodem comitatu positis. Cellam quoque sanctae Mariae in partibus Beneventi, ubi dicitur Sanus locus, cum omnibus sancti Vincentii rebus in terra Beneventana sitis. Unde tibi et Beneventano principi praecipimus, ut, sicut res vobis vicinae sunt, ita ob nostram fidelitatem Rothfridum abbatem ejus res tenere juvetis sine ulla contradictione.

EPISTOLA CLVII. OTTONIS AD ADELAIDEM AUGUSTAM.

Dominae ADELAIDI imp. semper Augustae OTTO gratia Domini imperator Augustus.

Quia secundum vota et desideria vestra divinitas nobis jura imperii contulit felici successu, divinitatem quidem adoramus, vobis vero grates rependimus. Scimus enim et intelligimus maternum affectum,

et studia pietatis, quibus rebus obsequio vestro deesse non possumus. Proinde quia, dum promovemur, vester honor attollitur, rempubl. per vos promoveri, ac promotam feliciter in suo statu regi multum oramus et optamus. Valete.

EPISTOLA CLVIII. OTTONIS AD GERBERTUM.

Reverentissimo papae GERBERTO OTTO gratia Dei imperator Augustus.

Quia temporis difficultate astrictus vestris votis satisfacere nequeo, vehementi moerore afficior. Moveor enim pietatis affectu circa vos, sed naturae necessitas suo jure omnia constringens, qualitates

Italici aeris qualitatibus mei corporis quadam sui generis contrarietate opponit. Mutamur ergo solum corpore, vobiscum mansuri mente, vestroque solatio atque subsidio primores Italiae relinquimus. Hugonem Tuscum vobis per omnia fidum, S. comitem Spoletinis et Camerinis praefectum, cui octo comitatus, qui sub lite sunt, vestrum ob amorem contulimus, nostrumque legatum eis ad praesens praefecimus, ut populi rectorem habeant, et vobis ejus opera debita servitia adhibeant.

EPISTOLA CLIX. GERBERTI AD ADELAIDEM AUGUSTAM.

Dominae et gloriosae ADELAIDI reginae semper Augustae GERBERTUS gratia Domini Remorum episcopus, et omnibus suis confratribus et coepiscopis Remorum

dioeceseos, bene valere in Christo.

Epistola vestri nominis laeta principia pertulit, monita salubria habuit, sed tristi fine conclusa est. Suavem quippe animi vestri affectum circa me ostendit, ad propriam sedem reditum maturare admonuit. Sed quid sibi voluit tam acerba conclusio? Ita enim se habet: Cognoscite quia si modo hujusce monita parvi penderitis, utemur nostrorum et rebus et consiliis absque crimine vestri. Me urbi Remorum praesidente, quando non licuit, licet, vel licebit vestris uti consiliis, et rebus mihi commissis? An melius licuit Arnulfo eam obtinente? Sed ille eam vobis dolo et fraude abstulit, ego contra multorum dolos et fraudes vobis eam multis vigiliis multoque labore conservavi. Mirum nimis est vestrorum hostium

vos non sentire insidias. Qui enim Arnulfum ad vestri regni confusionem suae sedi restituere quaerunt, non sibi hoc tutum fore putant, nisi me prius qualibet occasione perdant. Quod multum verisimile esse duplici capimus argumento, quia me Remis nuper posito eum absolvere decrevistis: et quia Leo Romanus abbas ut absolvatur obtinuit, ob confirmandum senioris mei regis Roberti novum conjugium, ut mihi a Remensibus per litteras significatum est. Accedit ad hoc discrimen fides a praesentibus corte Calmiciaca a Gibuino Gibuini nepote pervasa. Infinitus, credo, erat villarum numerus, nec ad possidendum sufficere poterant Remenses, nisi ad colonias obtinendas invitarentur Catalaunenses. Quid ergo? si Arnulfus absolvendus est, vel si Guibinus,

vel alius quilibet in sede mea intronizandus est, reditum meum sine capitis mei periculo intelligere non est. Quod ita esse, sed vos minus animadvertere, dubitare non debeo. Novi enim studia vestra omnibus mortalibus praedicanda, novi animi vestri dulcissimos affectus circa me. Quibus si respondere nequeo meritis, respondebo votis. Quocirca ut mea vobis minus ingeram, deque me omnino taceam, quem divina gratia a periculorum immensitate liberat, et in quantum ad me solum attinet, in omni felicitate disponit et conservat, per terribile nomen omnipotentis Dei oro et deprecor, ut Remensi Ecclesiae desolatae et attritae, si quolibet modo