Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/160

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

nebantur:


Ex decretis sancti Clementis papae de accusatione episcoporum: Accusandi vel testificandi licentia denegetur, qui Christianae religionis et nominis dignitatem et suae legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerunt. Transgressores enim legis suae sponte ejusque violatores apostatae nominantur. Omnis enim apostata refutandus est, et ante reversionem suam non in accusatione aut testimonio suscipiendus.

Ex decretis Stephani papae: Nullus episcoporum dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sese propria qualibet occasione pulsus debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen objici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quae ei ablata quocumque sunt ingenio legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur.

Item ejusdem  : Accusatores et accusationes quas saeculi leges non recipiunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nos submovemus. Nullus enim alienigena, aut accusator episcoporum fiat aut

judex. Unde et de Loth scriptum est: Ingressus es ut advena, numquid ut judices? (Gen. XIX, 9.) Accusator autem eorum nullus sit servus aut libertus, nullaque suspecta aut infamis persona. Repellantur etiam cohabitantes inimicis et omnes laici.

Ex decretis Sixti papae: Nemo pontificum aliquem suis rebus expoliatum episcopum aut a sede pulsum excommunicare aut judicare praesumat, quia non est privilegium, quo expoliari possit jam nudatus.

Ex decretis Julii papae: Si quis ab hodierna die et deinceps episcopum praeter hujus sanctae sedis sententiam dampnare aut propria sede pellere praesumpserit, sciat se inrecuperabiliter esse dampnatum et proprio carere perpetim honore, eosque qui absque hujus sedis sententia sunt ejecti vel dampnati

 , hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam

recipere communionem, et in propriis restitui sedibus.


Item: Nocumenta episcoporum sunt prohibita, ita ut qui talia temptaverint, aut eis nocere praesumpserint, siquidem clerici fuerint, a proprio gradu decidant; si vero monachi aut laici fuerint, anathematizentur.

Ex decretis Symachi papae: Ordinis dignitate et communione privetur, qui vivo pontifice quolibet modo episcopatum ejus convictus fuerit ambisse vel temptasse, omnesque pariter hujus culpae reos anathematis poena duximus plectendos.

Item: Nulli fas est vel velle vel posse transgredi apostolicae sedis praecepta, nec ejus dispositionis ministerium, quod omnium sequi oportet caritatem. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis apostolicis voluerit contraire decretis; nec locum deinceps inter sacerdotes habeat, sed extorris a sancto ministerio fiat; nec de ejus judicio quisquam postea curam habeat, quoniam jam dampnatus a sancta et apostolica aecclesia ejusque auctoritate et

propria inoboedientia, atque praesumptione a quoquam esse non dubitatur, quia majoris excommunicationis dejectione est exigendus, cui sanctae aecclesiae commissa fuerit disciplina, quia non solum praelatae sanctae aecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam alios ne praeterirent insinuare; sitque alienus a divinis et pontificalibus officiis, qui noluit praeceptis obtemperare apostolicis.

Ex decretis Eusebii papae: Oves ergo quae pastori suo commissae fuerunt, eum nec reprehendere nisi a recta fide exorbitaverit debent, nec ullatenus accusare possunt; quia facta pastorum ovis gladio ferienda non sunt, quamquam recte reprehendenda

videantur. Ideo ista dicimus, quia his scriptis vestris repperimus quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco quosdam suis esse rebus expoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos; quos scias nec ad synodum provincialem, nec ad generalem posse vocare, nec in aliquibus judicare, antequam cuncta quae eis sublata sunt legibus potestati eorum redintegrentur.

Item ex ejusdem: Errorem vestrum corrigite, fratres, et ab omni erroris macula vos custodite, ut purum Deo munus offerre valeatis. Servos Dei nolite persequi; episcopos nolite infamare, neque accusare, quia Deus eos suo judicio voluit reservari.

Ex decretis Adriani papae: Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venifici, adulteri, et qui raptum fecerit vel falsum testimonium dixerit, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus

ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi. Qui crimen intendit, agnoscendum est si ipse ante non fuit criminosus, quia periculosum est, et admitti non debet rei adversus quemcumque professio.

Ex decretis Fabiani papae: Similiter statutum est, et nos eadem statuta firmantes statuimus, ut si aliquis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator fuerit, eosque criminari temptaverit, aut conspirator fuerit, ut mox ante examinatum judicium submotus a clero, curiae tradatur; cui diebus vitae suae deserviat, et infamis absque ulla restitutionis spe permaneat; nec ullus umquam praesumat accusator simul esse et judex.

Ex decretis Marcelli papae: Si qui episcoporum expulsi fuerint aut expoliati suis rebus, primo omnia legaliter reddi quae eis ab inimicis aut a persecutoribus ablata sunt, et sedes proprias cum omnibus ad se pertinentibus regulariter congregatis restitui,

et postea tempore congruo vocari an sinodum regulariter congregatam censemus; nec liceat ei, priusquam haec fiant, de se juxta statuta praedictorum respondere, aut de suis impetitionibus, si se viderit praegravari, reddere rationem. Sed his rite peractis, suisque omnibus libere dispositis, si tum juste videtur, suis respondeat accusatoribus. Et si ei necesse fuerit, inducias accipiat non modicas, ut explorare valeat ea quae objiciuntur ei, ne aliqua delusus fraude, nocenter ruat.

Ex decretis Anacleti papae: Accusatores, inquit

 , et testes esse non possunt, qui ante hesternum
  diem aud nudius tertius inimici fuerunt, ne

irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci se velint. Inoffensus igitur accusatorum et testium affectus quaerendus est et non suspectus.

Ex decretis Damasi papae: Qui accusare alium elegerit, praesens per se et non per alium accuset; neque ullus umquam judicetur, antequam legitimos

accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

Silverius autem papa de fraudulenta sui comprehensione quaerimoniam faciens, inter caetera dixit: Qui talia contra me egerunt, anathematizavi ei una cum episcopis apostolica et synodali auctoritate statui, nullum umquam episcoporum ita decipi, hujusmodi vero praesumptorem anathema maranatha

  fieri in conspectu Dei et sanctorum angelorum.

23. In his omnibus qui defensioni Arnulfi studebant, quattuor quaedam principaliter ingere