Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/171

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

exclusus.


40. Haec et hujusmodi dum sibi quisque vel alteri replicat, episcopi qui in sinodo residebant, ab eis convocantur episcopis qui Arnulfum ad remotiora comitati fuerant. Qui cum convenissent, causam sui adventus non sine lacrimis et multo gemitu didicerunt. Erat autem Arnulfi causa Apiarii presbiteri causae consimilis; de quo sicut Africani episcopi Celestino papae Romano retulerunt, ita et hic de Arnulfo episcopi episcopis in hunc modum referre visi sunt: «Tergiversationes Arnulfi, quibus nefandas turpitudines occulere conabatur, Deus judex justus et fortis et longanimis magno compendio resecavit. Tetriore quippe ac putridiore obstinatione compressa, qua tantum lividum coenum impudentia negationis volebat obruere, Deo nostro

ejus conscientiam coartante, et occulta, quae in illius corde tanquam in volutabro criminum jam damnabat, etiam hominibus publicante, repente in confessione cunctorum objectorum flagitiorum dolosus negator erupit; et tandem de omnibus incredibilibus obprobriis ultroneus se ipse convicit, atque ipsam quoque nostram spem, qua eum et credebamus et optabamus de tam pudendis maculis posse purgari, convertit in gemitus; nisi quoniam istam nostram moestitiam uno tantum solatio mitigavit, quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit, et suis vulneribus qualemcumque medelam, etsi invita ac suae conscientiae reluctante confessione, providit.» Addebant praeterea confessores episcopi, eum suis pedibus provolutum, cum lacrimis et gemitu

sua crimina sub nomine confessionis declarasse, seque a sacerdotali officio, quo hactenus indigne usus fuerat, removeri velle. Sed episcopi, qui consentiente Arnulfo confessionis testes admissi fuerant, ab ipsius ore se audire malle dicebant. Quod cum factum esset, episcopi per terribile nomen omnipotentis Dei, sub tremendo anathemate, praecipiunt, ne ulla formidine coactus aliquid falsi de se proferat; seque illi omne solatium laturos, ac pristinum honorem etiam invitis regibus recuperaturos, pollicentur, tantum innocentiam ex aequo et utili astruere velit. At ille episcopis quidem pro salutis suae studio gratias agens, quae eorum fidei commiserat, vera esse confirmat; nec se Deo, in cujus conspectu adstet, velle mentiri, ad cujus judicium

ire formidet. Petebant ergo episcopi, quoniam ea quae per confessionem protulerat gravissima sibi viderentur, ut abbatum et clericorum doctissimos ac religiosissimos intromitti liceret, quique sacramento vel anathemate devincti, et sua peccata fido silentio tegerent, et quid facto opus esset in commune decernerent, futuris quoque temporibus dictorum et factorum fidissimi testes existerent. Quod aliquamdiu secum reputans, fieri permisit. Admissi ergo sunt ex omni abbatum vel

clericorum collegio fere numero triginta, quibus, per conditionem anathematis, Arnulfi confessio ipso jubente in ipsius praesentia propalata est. Itaque eo remoto, longis consultationibus definitum est, quomodo ejus archanum tegeretur, et clero ac populo absenti pro ejus depositione satisfieret. Jam enim eum, qui sibi delectos judices constituerat, ad alterius non posse commeare judicium, certum erat; jam episcopi invidia Romani privilegii carere videbantur, cum Arnulfus nec ad alios judices, nec ad sedem apostolicam provocasset, vel ante electorum judicum audientiam, quod bene quidem licuerat si se justam habere causam putasset, vel post eorundem judicum sententiam, quod minime licere manifestum erat; sed utpote reus a torquente se

conscientia convictus, et sua sponte, ut videri tunc potuit, confessus, judicii formam improbus accusator sui expostulaverat. Quaesitum ergo est, qualiter ipsius depositio celebraretur, ut lege et consuetudine constaret. Et de lege quidem manifestum erat, quod una et eadem semper ad aequitatem spectet; de consuetudine vero, quod neque una neque eadem sit , neque semper ad aequitatem intendat, sed eam praecellere, quae legi vel aequitati vicina sit. Quaerebatur ergo lex et consuetudo depositionis episcoporum vel archiepiscoporum; et lex quidem haec reperiebatur in Africanis conciliis, sed sine depositionis celebritate et consuetudine

 :

41. De Maximino autem Bagaiensi, et ad eum,

et ad ipsam plebem, placuit de concilio litteras dari, ut et ipse ab episcopatu discedat, et illi sibi alium requirant.

42. Item Eutices presbiter in Constantinopolitana sinodo depositus, non aliud depositionis festum excepit, nisi quod anathema ipsi ab universis conclamatum est, et post aliquanta a Flaviano episcopo sententia in hunc modum prolata:

Per omnia Eutices quondam presbiter et archimandrites, ex his quae ante acta sunt, et propositis ejus quaestionibus, Valentini et Apollinaris perversitate repertus est aegrotare, et eorum blasphemias incommutabiliter sequi; qui nec nostram reverens persuasionem et doctrinam, rectis voluit consentire dogmatibus . Unde gementes perfectam ejus perditionem Dominum nostrum, ab eo blasphematum, extraneum esse ab omni officio sacerdotali, et nostra communione,

et primatu monasterii. Sciant ergo et hi qui postea cum eo colloquentur, et ad eum convenerint, quoniam rei erunt et ipsi poena excommunicationis si non declinaverint confabulationes ejus.

43. Item quae circa Ratherium Veronensem episcopum, vel circa Petrum Ravennatem archiepiscopum, usu vel consuetudine provenerunt, ab omnibus abrogata sunt. Uterque enim nec abdicationis porrecto libello, nec sacerdotalibus depositis insignibus, successorem acceperat, Ratherius quidem

Milonem,