Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/180

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

membrum. Non ignota loquimur. Regii ac nostri legati Romam profecti epistolas pontifici porrexerunt, et ab eo digne suscepti sunt. Sed, ut credimus, quia Crescentio nulla munuscula obtulerunt, per triduum a palatio seclusi, nullo responso accepto redierunt. Quod peccatis nostris provenire non dubium est, ut Romana ecclesia, quae mater et caput omnium ecclesiarum est, per tirannidem oppressa, omnia membra debilitentur? Haec, inquam, omittimus, et tamen in tanta rerum difficultate sacris obtemperatum legibus edocemus, ut apostolica sedes in Arnulfi causa honeste et utiliter vel addere vel mutare nichil potuerit, vel adhuc possit. Si enim quaedam pontificum decreta ita sunt rata, et quaedam concilia a sede apostolica ita corroborata,

ut exinde permutari nichil oporteat, eorum decretorum et conciliorum executores per omnia laude et praemio digni, perturbatores autem vituperandi et omnium penarum genere afficiendi sunt. Item si sub beatissimis pontificibus aliqua provenerunt, quae causae Arnulfi similia sint, quod exinde judicatum est, in causa Arnulfi judicandum fuit. At Cresconius episcopus, quia rebellis et contumax, non contra principem sed contra episcopos, fuit, ab Africana synodo judicatum est, ut potestate principis coerceretur et ab ecclesia excluderetur. Et item universaliter episcopos conspirantes et ad conventum fratrum suorum venire nolentes sua forte ne prodantur flagitia metuentes, eadem

synodus potestate principis cohercendos. a principalibus cathedris removendos, et ut propriis etiam careant, auctoritate publica ut rebelles auétoritate apostolica judicavit per Faustinum et Philippum et Asellum presbyteros. Quod autem apostolica sedes in Cresconium fecit et in alios fieri docuit, hoc idem in Arnulfo summa diligentia fuit observatum; id est quia ad fratrum suorum conventum amplius quam per anni spatium invitatus venire contempsit, et insuper in principem suum rebellis et urbis ac patriae proditor extitit, principis potestate necessaria synodo repraesentatus est. Atque habita cognitione, qualis fuerat diffamatus talis etiam est sua professione detectus. Sed inquit emulus: Non potuit dijudicari; ecclesiam recipiat,

suis viribus resumptis suisque diu retentis amicis, ad judicium provocetur. Quidnam est armatus a tirannide removeri? Immo non aliter quam spoliatus potuit dijudicari. Sed aeque tirannus armis circumpseptus nunquam ad judicium potuit adduci. Quid est autem ecclesiae receptio, virium resumptio, amicorum retentio, nisi in reges nostros tirannidis extinctae resuscitatio, injuriarum ultio, malorum sublevatio, bonorum omnium oppressio? Sed obsidibus, inquit, et sacramentis astringatur multis modis. Num plura et validioris generis sacramenta repperiri poterunt ante prolatis? Num obsides fratris ejus Richardi episcopo Brunoni

ejusque sororis filio praeferendi? Quo ergo jure Bonefatii pape decretum in irritum devocabitur, qui intonat, ut si reus adesse neglexerit, dilationem sententiae vel absentiae non lucretur. Nimirum haec decreta apostolica nec fugientem protegunt, nec confessum vel convictum ecclesiae restituunt. Non igitur jure spoliatus eam recipiet ecclesiam, quam nec sicut episcopus rexit, sed sicut praedo crudelissimus devastavit, sed dicant summi pontifices Leo et Zozimus magnusque Gregorius, quid de hujusmodi confessis vel convictis auctoritate apostolica statuerunt. «Hujusmodi, inquit Leo, lapsis ad promerendam Dei misericordiam ecclesia privata est, expetenda secessio, ubi illis satisfactio, si fuerit digna, sit etiam fructuosa.» Et Zozimus

Lazarus dudum in Taurinensi concilio gravissimorum episcoporum sententiis pro calumpniatore dampnatus, cum Brictii innocentis episcopi vitam falsis objectionibus appetisset, post vero ab eodem Proculo, qui inter ceteros dampnationi ejus in synodo assenserat, sacerdotium consecutus est. A quo ipse vitae suae conscius, datis litteris in abdicationem sui se sponte submovit. Et Gregorius ad Johannem archiepiscopum primae Justinianae: «Dilectissimus inquit, lator praesentium Nemesion ad nos veniens indicavit, sicut et gestorum exemplaria quae huc detulit continebant, Paulum Diaclinae civitatis episcopum et post pauca etiam libellum, in quo ea de quibus accusatus fuerat vera esse confessus est, obtulisse. Qua de re sententia episcopali illo deposito

se ejus loco cum fraternitatis vestrae consensu esse episcopum ordinatum.» Et Johannes papa universis ecclesiis per Gallias constitutis «Praedictum, inquiens, Contumeliosum episcopum ut habeat poenitendi licentiam, petitorium vobis dare censemus, ubi errorem suum evidenter alligans, sub die profiteatur et consule.» Non, inquit calumpniator, potuit Arnulfus se ipsum dampnare sine apostolicae sedis legato. Quomodo ergo Lazarus quomodo Paulus et Contumeliosus, et, ut propius ad causam accedamus, quomodo Ebo Remorum archiepiscopus? Si enim Arnulfo non licuit, nec illis. Sed manifestum est illis licuisse. Licet enim mala relinquere et bona facere sine apostolicae sedis

legato et auctoritate. At criminosum in ordine pontificali stare malum est, et ab eo recedere bonum. Bene igitur Arnulfus fecit, si ab ordine pontificali recessit, in quo criminosus stare non potuit. Bene reliquit, quod contra divinas et humanas leges per dolum accepit. Cur ergo calumpniator, inquit, detinetur omni potestate exutus, ac non potius quo velit abire permittitur? Videlicet, quia Euthices archimandrita in synodo depositus ab imperatore est directus; sed hunc magnus Leo papa ad remotiora duci jubet, ne in eo saeviens morbus suo contagio alios corrumperet. Juste ergo detinetur, qui adhuc necem patriae meditatur, suosque satellites