Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
107
108
SILVESTRI II PAPÆ OPP.PARS I.—DE DISCPL. MATHEM.

ab hoc in una linea tres mensuras quasi pedes usque ad g metior, ab eodem in altera linea usque ad f duo. Si ergo in hac linea inter f et g, quinque ejusdem longitudinis mensuras invenio, a angulum rectissimum natura cogente minime dubito; si autem plus quam quinque, hebetem; si minus, inter acutos eumdem putari debere certissimum teneo, ut in subjecta formula patet. Lineae vero rectae, quibus trigoni seu tetragoni, et aliae quaedam planae figurae determinantur, his ferme vocabulis designantur.

CAPUT X.

Le appellationibus linearum in figuris.

Linea quae in una parte figurae directe et non oblique jacet, basis nomen accepit, eo quod super ipsam figura fundata sit. Quae vero in summo quasi in culmine figurae similiter directim ducitur, coraustus appellatur, atque jusum [deorsum] a summo directim more perpendiculi pendens, ubi basi coraustove conjungitur, rectum angulum efficit, catheti sive perpendicularis vocabulum suscipit. Illa autem quae, oblique jusum sive susum deducta, hebetis vel acuti anguli effectrix videtur, hypotenusa, id est obliqua sive podismus nominatur.

Ex harum autem linearum mensura, maximeque catheti et basis seu corausti, quae scilicet longitudinem latitudinemque figurae determinant, constratam embadi mensuram, ut superius commemoravimus, vestigare debemus. Sed quamvis ampligonius propter angulum majorem a quibusdam praeponatur, oxygonius vero propter isopleuron, qui et angulorum et laterum aequalitate gaudet, principalior putatur. Nos tamen orthogonium cum reliquis suis tum propter recti anguli principatum, tum quod ratio ejus apertior certiorque sit, et ab eo ampligonius oxygoniusque regulas accipere videantur, merito his anteponendum aestimamus.

CAPUT XI.

De Pythagoricis orthogoniis.

Inter omnes diversorum laterum triangulos orthogonius ille quodammodo speciale privilegium et meritum habere videtur, qui ab inventore Pythagora Pythagoricus appellatur; quod quare videatur, in consequentibus manifestatur. Hic autem talibus laterum proportionibus continetur, ut basis ad cathetum sesquitertia, hypotenusa ad basim sesquiquarta, itemque ad cathetum superbipartiens tertias sit. Habet quippe cathetus pedes, aliasve minores vel majores mensuras in eisdem proportionibus, ut subscripti.

CAPUT XII.

Quomodo minutiae addantur figuris.

Quod autem interdum quaedam vel omnia latera hujusmodi orthogoniorum minutiis admistis solent propani (neque enim sagacem geometren minutiandi solertiam decet ignorare), horum etiam re erit exempla subnotare: In his itaque aliisque orthogoniis in eisdem laterum proportionibus constitutis, videlicet et Pythago-