Pagina:Patrologiae cursus completus 183.pdf/403

E Wikisource
Haec pagina emendata est
791
792
S. BERNARDI ABBATIS CLARÆ-VALLENSIS

que os Verbi impressum tunc est, cum ei se corporaliter plenitudo omnis divinitatis indulsit. Felix osculum, ac stupenda dignatione mirabile, in quo non os ori imprimitur, sed Deus homini unitur. Et ibi quidem contactus labiorum complexum significat animorum: hic autem confoederatio naturarum divinis humana componit, quae in terra sunt, et quae in coelis pacificans. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14). Ad hoc igitur osculum sanctus quisque antiqui temporis suspirabat; eo quod jucunditatem et exsultationem thesaurizari super eum, et thesauros omnes sapientiae et scientiae in ipso absconditos praesentirent (Coloss. II, 3), cuperentque et ipsi de plenitudine ejus accipere.

4. Sentio, placet vobis quod dicitur: sed accipite et alium sensum. Non latuit sanctos et ante adventum salvatoris, Deum super mortalium genus cogitare cogitationes pacis (Jerem. XXIX, 11). Nec enim faceret verbum super terram, quod non revelaret servis suis prophetis (Amos III, 7). Erat tamen verbum hoc absconditum a multis (Luc. XVIII, 34). Fuit namque in tempore illo rara fides in terris, et tenuis admodum spes in pluribus quoque illorum qui exspectabant redemptionem Israel. Qui vero praesciebant, ipsi et praedicebant Christum in carne venturum, et cum ipso pacem. Unde quidam eorum: Et pax erit, inquit, in terra nostra, cum venerit (Mich. V, 5). Imo per ipsum Dei gratiam homines recuperaturos cum omni fiducia, sicut divinitus acceperant, praedicabant. Quod et praecursor Domini Joannes suo tempore impletum agnovit, et perhibuit: Gratia, inquiens, et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I, 17): et ita verum esse omnis nunc Christianus populus experitur.

5. Caeterum illis praenuntiantibus pacem, moram autem faciente auctore pacis, nutabat populi fides, dum non erat qui redimeret, neque qui salvum faceret. Itaque causabantur homines moras, quod ille toties nuntiatus necdum veniret princeps pacis, sicut locutus fuerat per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus: et suspectas habentes promissiones, signum promissae reconciliationis, quod est osculum, flagitabant; ac si nuntiis pacis unus quilibet de populo responderet, Quousque tollitis animas nostras? Jam olim praedicitis pacem, et non venit; promittitis bona, et adhuc turbatio. Ecce hoc ipsum multifarie, multisque modis et angeli patribus, et patres nostri annuntiarunt nobis dicentes: Pax, pax; et non est pax (Jerem. VI, 14). Si mihi vult esse persuasum Deus, quod de suae beneplacito voluntatis tam crebra jam legatione respondet, nec exhibet; osculetur me osculo oris sui, sicque in signo pacis faciat de pace securum. Nam verbis jam quomodo credam? Opus magis est opere verba firmari. Probet veridicos nuntios suos Deus (si tamen nuntii ejus sunt), et sequatur eos ipse, ut saepius promiserunt, quia sine ipso possunt facere nihil. Misit puerum, tulit baculum, et necdum est vox neque vita (IV Reg. IV, 29-31). Non surgo, non suscitor, non excutior de pulvere, non respiro in spem, si non propheta ipse descendat, et osculetur me osculo oris sui.

6. Huc accedit, quod is qui nostrum profitetur se mediatorem ad Deum, Dei Filius est, et Deus est (I Tim. II, 5). Et quid est homo ut innotescat ei, aut filius hominis ut reputet eum? Quae mihi fiducia, ut tantae me audeam credere majestati? Unde, inquam, terra et cinis praesumo Deum curam habere mei? Ad haec diligit Patrem suum, me vero opus non habet, honorum meorum non eget. Unde ergo constabit mihi, quod mediator meus in parte nequaquam sit? Tamen si vere, ut dicitis, decrevit misereri Deus, cogitatque ut complacitior sit adhuc; statuat testamentum pacis, et foedus perpetuum feriat mihi in osculo oris sui. Ut quae procedunt de labiis suis, non faciat irrita; exinaniat se, humiliet se, inclinet se, et osculetur me osculo oris sui. Ut ex aequo partibus congruens mediator neutri suspectus sit, Deus Filius Dei fiat homo, fiat filius hominis, et certum me reddat in hoc osculo oris sui. Securus suscipio mediatorem Dei Filium, quem agnosco et meum. Minime plane jam mihi suspectus erit: frater enim et caro mea est. Puto enim, spernere me jam non poterit, os de ossibus meis, et caro de carne mea.

7. Ita ergo vetus querela sacrosanctum osculum, id est incarnandi Verbi mysterium, exigebat, dum longa et molesta exspectatione fatigata fides deficeret, et infidelis populus adversus promissa Dei victus taedio murmuraret. Adinventio mea est, si non hoc idem et vos recognoscitis de Scripturis. Inde profecto erant querulae illae et plenae murmure voces: Manda, remanda; Exspecta, reexspecta, Modicum ibi, modicum ibi (Isai. XXVIII, 10). Inde anxiae illae et plenae pietate preces: Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Item: Suscita, Domine, precationes;[1] quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores (Eccli. XXXVI, 18, 17). Inde blandae illae et plene consolatione promissiones: Ecce apparebit Dominus, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta eum; quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II, 3). Item: Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur (Isai. XIV, 1). Et ex persona promissi: Ecce ego, inquit, declino in vos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriae gentium (Isai. LXVI, 12). In quibus verbis satis apparet et praedicatorum instantia, et diffidentia populorum. Sic itaque et plebs murmurabat, et fides nutabat; et, juxta Isaiae vaticinium: Angeli pacis amare flebant (Isai XXXIII, 7). Ne ergo universum genus humanum, moram faciente Christo, desperatione periret, dum se contemni

  1. Sic legebatur olim in Bibliis ante Romanam Sixti correctionem. Septuaginta habent, τἀς προπητεἰας.