Pagina:Pietro Aron - Libri tres de institutione harmonica.djvu/3

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
PETRVS AARON FLORENTINVS CLARISSIMO EQVITI HIERONYMO SANCTO PETRO. SALVTEM DICIT


SCio, te non ignorare Clarissime Eques Hieronyme Sancte Petre, quantam Musicae operam impenderim: quantusque artis eximiae cultor extiterim, meque ex eo non nihil famae esse adeptum: adeo quidem ut non desint, qui me aliquid esse inter nostri seculi musicos arbitrentur. Fuit igitur mos ille mihi constans, atque perpetuus excolere pro uirili parte artem assidue, et cupere propagari maxime. Hinc factum est ut ubicunque hactenus fuerim et libenter, et fideliter illam docuerim. Testes quidem extant pene innumerabiles, qui quod me doctorem habuerint, glorientur, et se plurimum profecisse fateantur. Verum quemadmodum pulchrum duco prodesse, quantum queas praesentis aeui hominibus, ita pulcherrimum ac omni laude prosequendum iudico si quis ita elaborauerit, et cauerit, ut bonum illud perpetuum, ac immortale fiat, et posteris etiam prosit. Haec me ratio, hoc desyderium impulit, ut pulcherrima, et maxime necessaria totius artis praecepta colligerem: et in unum quasi corpus membra congererem. Quanto autem studio, ac diligentia id a me factum sit tecum iudicent ii, quicunque legerint. Qua quidem in re (fateor) magno mihi fuit adiumento Ioannes Antonius Flaminius Forocorneliensis, uir quidem hoc nostro seculo (ut te scire non dubito) famae non incelebris. Is enim et arte dicendi, et sermonis elegantia: quibus quantum polleat cernere poteris, sic nostros labores iuuit, et ornauit, ut sperem, omnibus, quicunque legerint (modo liuor absit) non utilem solum sed et iucundam admodum lectionem fore. Quod opus tam grandem materiam tribus complexum uoluminibus, qualecunque sit, tuo nuncupandum nomini duximus. Quibus id causis (Nam multae sunt atque iustissimae) motus id fecerim, dicerem equidem, nisi et notissimae omnibus forent: et illarum commemoratio potius ab adulatione proficisci quam ob officio uideri posset. Erant quippe alii multi et clarissimi et prin