Pagina:Recueil des Historiens des Gaules et de la France, tome1.djvu/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est
lj
PRÆFATIO.


nario Gallorum exercitu nulla bella gerebant[1] ; neque regno pulsi ad alios quàm ad Gallos confugiebant. Tantus erat Gallici nominis terror, ut Reges etiam non lacessiti pacem ingenti pecunia mercarentur[2]. Galli suam operam indiscriminatim omnibus locabant, ita ut alii contra alios pugnarent[3], et sese invicem jugularent. Gallicanæ cohortes sæpe Imperatoribus graves, nec semper dicatæ legitimorum Principum fidei[4], erant velut Imperiorum arbitræ. Galli ab æstivo solstitio in expeditionem proficisci solebant[5]. In consiliis capiendis erant mobiles[6], novis rebus plerumque studebant, et ad bellum mobiliter celeriterque excitabantur. Quando Ducis orationem approbabant, armis concrepare solebant[7].

Galli, quorum corpora candida erant et procera, cæsariem non modo natura rufam gestabant, sed arte quoque nativam coloris proprietatem augere studebant. Calcis enim lixivia frequenter capillos lavabant[8], eosque à fronte ad verticem et tempora retorquebant, quò magis forent conspicui. Hac ratione ita densabantur capilli, ut ab equorum setis nihil differrent. Barbas nonnulli abradebant ; quidam modicè alebant. Nobiliores tonsura genas lævigabant, mystaces verò ita demittebant, ut ora ipsorum obtegerentur. Ideò cùm edebant, cibi pilis implicabantur ; quando bibebant, ceu per colum potus dimanabat. Ubi prandebant aut

  1. Pagg. 481. 482.
  2. Pag. 479.
  3. Pag. 196.
  4. Pagg. 538. 562.
  5. Pagg. 553. 724.
  6. Pagg. 228. 233.
  7. Pag. 265.
  8. Diod. Sic. l. 5. p. 305.