Né ille mei feri íngeni <iram> atque ánimi acrem acrimóniam 35
Non. 73, 17 ‘acrimonia est animi uiuacitas.’
Cáue sis tuam conténdas iram cóntra cum ira Líberi.
Non, 259, 5 ‘contendere significat comparare ...’
Óderunt di hominés iniuros. — Égone an ille iniúrie[1]
Fácimus?
Non. 124, 30 ‘iniurie dictum pro iniuriose.’
Síc quasi amnis céleris rapit, sed támen inflexu fléctitur[2]
Non. 191, 34 ‘amnem ... feminino ...’ (lucurgo Leid.)
Non. 487, 8 ‘uapor et uapos et timor et timos ...’
Námque ludere út laetantis ínter sese uídimus[4]
Própter amnem, áquam creterris súmere ex fonte ...[5]
Non. 547, 28 ‘creterra est quam nunc situlam uocant.’ Idem locus olim laudabatur p. 84, 14 ‘colustra ... Laberius in Virgine: si quidem mea colustra fretus terris studere fecisset sumere aquam ex fonte’, in quibus [cre]terris sumere aquam ex fonte verba ex alia de creterris glossa, quae sequebatur, videntur illata esse.
- ↑ di homines iniuros Bothius, idem personas distinxit. dii (idii ψ) homines iniuriose (iniuriosae H L) ω
- ↑ sic] sed ω celeris] cis ω cita Bue sed] se Bue in fluxu Mercerus
- ↑ Suppleri velut anxiae mentis (cf. coroll. XIII sq.) potest timos pauos ω iam ibí nos d. a. timŏs pauos Bue
- ↑ 1 namque ludere ut Vossius nam ue ludere Ba nam ut ludere φ sese Vossius se ω
- ↑ 2 propter Junius praeter ω