ibidem legitur p. 313 v. struere (cf. coroll. LXIII) nunc comicis reddere malui. Quam olim numero XL signavi glossa (CGl. V 234 G.) Lucilii est (cf. Loewe Prodr. VII).
Heu quá me causa, Fórtuna, infesté premis?
Varro de l. l. VH 93 ‘apud Plautum euax ... ut apud Ennium hehae ... apud Ennium eheu ... apud Pompilium heu’ e. q. s. Tragicum poetam esse evincit epigramma in Varronis satura ὄνος λύρας insertum (fr. 356 B.)
Pacui discipulus dicor, porro is fuit Enni,
Enniu’ Musarum: Pompilius clueor.
Satirarum poetam fuisse perversa ratione statuit Havet.
(cf. Asconius in Ciceronis Scaurianam p. 24 Or.)
Cum cápita uiridi laúro uelare ímperant
Prophétae sancti, cáste qui puránt sacra.[1]
Festus p. 229 M. ‘prophetas in Adrasto Iulius nominat antistites fanorum oraculorumque interpretes : cum capita’ e. q. s.
Flámmeam per aéthram late féruidam ferrí facem[2]
Macrobius Sat. VI 4, 19 ‘et quod dixit: nec lucidus aethra Siderea polus, Ennius prior dixerat .... et Iulius Teuthrante ...’ (Iulius edd. illius Salisb. ilius ceteri libri teutrante Par.)
Marius Victorinus CGL. VI 8 K. ‘iuxta autem non ponebant cm: inde nec Alcmenam dicebant nec Tecme-