Pagina:Sacrobosco - De Arte Numerandi.djvu/2

E Wikisource
Haec pagina emendata est

2     SACRO-BOSCO

vel introductio in numerum. Numerus quidem dupliciter notificatur, formaliter et materialiter: formaliter ut numerus est multitudo ex unitatibus aggregata: materialiter ut numerus est unitates collectæ. Unitas autem est qua unaquæque res una dicitur. Numerorum alius digitus;[1] alius articulus; alius numerus compositus sive mixtus. Digitus quidem dicitur omnis numerus minor denario; articulus vero est omnis numerus qui potest dividi in decem partes æquales, ita quod nihil residuum sit; compositus vero sive mixtus est qui constat ex digito et articulo. Et sciendum est quod omnis numerus inter duos articulos proximos est numerus compositus. Hujus autem artis novem[2] sunt species; scilicet, numeratio, additio, subtractio, mediatio, duplatio, multiplicatio, divisio, progressio, et radicum extractio; et hæc dupliciter in cubicis et quadratis; inter

  1. “Digitus est omnis numerus minor decem. Articulus est omnis numerus qui digitum decuplat, aut digiti decuplum, aut decupli decuplum, et sic in infinitum. Separantur autem digiti et articuli in limites. Limes est collectio numerorum, qui aut digiti sunt, aut digitorum æquæmultiplices, quilibet sui relativi. Limes itaque primus digitorum, secundus primorum articulorum. Tertius est secundorum articulorum. Et sic in infinitum. Numerus compositus est qui constat ex numeris diversorum limitum. Item numerus compositus est qui pluribus figuris significativis representatur.”—Algorismus demonstratus Regiomontani, edit. 1534, Sig. A. iv.
  2. Prodocimus de Beldemando de Padua facit idem divisionem, sed Lucas Paciolus de Burgo Sancti Sepulchri omittit duplationem et mediationem. Vid. Wallisii Opera, tom. iii. Art. Alg.